XIV. 46.
Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector,
nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam
aetate atque vobiscum, habeoque senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis
aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit. Quod si quem etiam ista delectant,
(ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cuius est fortasse quidam
naturalis modus), non intellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus carere
sensu senectutem. Me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is
sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in
Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et
vicissim aut sol aut ignis hibernus; quae quidem etiam in Sabinis persequi
soleo, conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam
maxime possumus vario sermone producimus.
47.
At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne
desideratio quidem; nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene
Sophocles, cum ex eo quidem iam adfecto aetate quaereret, utereturne rebus
veneriis, 'Di meliora!' inquit; ' libenter vero istinc sicut ab domino agresti
ac furioso profugi.' Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est
carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam non
caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
48.
Quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis
fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiamsi non abunde
potitur, non omnino caret. Ut Turpione Ambivio magis delectatur, qui in prima
cavea spectat, delectatur tamen etiam, qui in ultima, sic adulescentia
voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam
senectus procul eas spectans tantum quantum sat est.
49.
At illa quanti sunt, animum, tamquam emeritis stipendiis libidinis, ambitionis,
contentionis, inimicitiarum cupiditatum omnium, secum esse secumque, ut
dicitur, vivere! Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae,
nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene
caeli atque terrae C. Galum, familiarem patris tui, Scipio. Quotiens illum lux
noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, cum mane coepisset!
Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!
50.
Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat bello suo Punico
Naevius! quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium; qui,
cum sex aniis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque
consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. Quid de P. Licini
Crassi et pontifici et civilis iuris studio loquar aut de huius P. Scipionis
qui his paucis diebus pontifex maximus factus est? Atque eos omnis, quos
commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus. M. vero Cethegum, quem recte
'Suadae medullam' dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus
etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum
his voluptatibus comparandae? Atque haec quidem studia doctrinae, quae quidem
prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud
Solonis sit, quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in
dies addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest esse maior.
|