XV. 51.
Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector; quae
nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur
accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium nec
umquam sine usura reddit, quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore cum
faenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae vis ac
natura delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit,
primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est,
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex
eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adulescit culmoque erecta
geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; ex quibus cum emersit,
fundit frugem spici ordine structam et fcontra avium minorum morsus munitur
vallo aristarum.
52.
Quid ego vitium ortus, satus, incrementa commemorem? Satiari delectatione non
possum, ut meae senectutis requiem oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim
ipsam omnium, quae generantur e terra; quae ex fici tantulo grano aut ex acini
vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos
truncos ramosque procreet. Malleoli, plantae, sarmenta, viviradices,
propagines, nonne efficiunt, ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis
quidem, quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut
se erigat claviculis suis quasi manibus quicquid est nacta, complectitur; quam
serpentem multiplici lapsu et erratico ferro amputans coercet ars agricolarum,
ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.
53.
Itaque ineunte vere in eis, quae relicta sunt, exsistit tamquam ad articulos
sarmentorum ea, quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco
terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, deinde maturata
dulcescit, vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit
ardores. Qua quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pulchrius? Cuius
quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa
delectat, adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio
vitium, sarmentorum ea, quam dixi aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego
irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo
terra fecundior?
54.
Quid de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libro, quem de rebus rusticis
scripsi; de qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum de cultura agri
scriberet. At Honerus, qui multis, ut mihi videtur, ante saeculis fuit, Laeten
lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum stercorantem
facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae
laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus,
florum omnium varietate. Nec consitiones modo delectant sed etiam insitiones,
quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
|