XVI. 55.
Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed haec ipsa, quae
dixi, sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem; nam et studio rusticarum rerum
provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis
videar vindicare. Ergo in hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis,
de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego
villam contemplans (abest enim non longe a me) admirari satis non possum vel
hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti
magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; non enim aurum
habere praeclarum sibi videri dixit, sed eis qui haberent aurum imperare.
56.
Poteratne tantus animus efficere non iucundam senctutem? Sed venio ad
agricolas, ne a me ipso recedam. In agris erant tum senatores, id est senes,
siquidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse
factum; cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium
regnum adpetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et
Curius et ceteri senes, ex quo, qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num
igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea
quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio,
quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et
delectatione, quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum
hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidem desiderant,
in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni assiduique domini
referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est,
abundat porco, haedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle. Iam hortum ipsi
agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis
etiam operis aucupium atque venatio.
57.
Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve
specie plura dicam? Brevi praecidam: agro bene culto nihil potest esse nec usu
uberius nec specie ornatius; ad quem fruendum non modo non retardat, verum
etiam invitat atque adlectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut calescere
vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari
salubrius?
58.
Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi
natationes atque cursus, nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et
tesseras, id ipsum ut lubebit, quoniam sine eis beata esse senectus potest.
|