XVIII. 62.
Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis
adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id quod ego magno quondam cum
assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet. Non
cani, nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior
aetas fructus capit auctoritatis extremos.
63.
Haec enim ipsa sunt honorabilia quae videntur levia atque communia, salutari,
adpeti, decedi, adsurgi, deduci, reduci, consuli; quae et apud nos et in aliis
civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur.
Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum
Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis: nusquam enim tantum
tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum
est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu
locum nusquam ei datum a suis civibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset,
qui legati cum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur
et senem sessum recepisse.
64.
Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis
quendam Atheniensis scire, quae recta essent, sed facere nolle. Multa in nostro
collegio praeclara, sed hoc de quo agimus in primis, quod, ut quisque aetate
antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus,
sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae
sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus
qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam
inexercitati histriones in extremo actu corruisse.
65.
At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus, etiam
avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea
vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem iustae, sed
quae probari posse videatur; contemni se putant, despici, inludi; praeterea in
fragili corpore odiosa omnis offensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt et
moribus bonis et artibus; idque cum in vita, tum in scaena intellegi potest ex
eis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero
comitas! Sic se res habet; ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate
coacescit. Severitatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam,
acerbitatem nullo modo.
66.
Avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego; potest enim quicquam esse
absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
|