XIX. Quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam
habere nostram aetatem videtur, adpropinquatio mortis, quae certe a senectute
non potest esse longe. O miserum senem qui mortem contemnendam esse in tam longa
aetate non viderit! quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum,
aut etiam optanda, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus aeternus; atqui
tertium certe nihil inveniri potest.
67.
Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus sum?
Quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad
vesperum esse victurum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus
mortis habet; facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant,
tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret,
melius et prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est;
qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem
impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum
adulescentia esse commune?
68.
Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem
fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu
se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim
stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod
speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id,
quod ille sperat, hic consecutus est; ille vult diu vivere, hic diu vixit.
69.
Quamquam, O di boni! quid est in hominis natura diu? Da enim summum tempus,
exspectemus Tartessiorum regis aetatem (fuit enim, ut scriptum video,
Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnavit annos, centum viginti
vixit)--sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur in quo est aliquid
extremum. Cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit; tantum
remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis; horae quidem cedunt et
dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur, nec quid
sequatur sciri potest; quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse
contentus.
70.
Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo, in quocumque
fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque ad 'Plaudite' veniendum est.
Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum; sin
processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita
verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. Ver enim tamquam
adulescentiam significat ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora
demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.
71.
Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et
copia. Omnia autem quae secundum naturam fiunt sunt habenda in bonis. Quid est
autem tam secundum naturam quam senibus emori? Quod idem contingit
adulescentibus adversante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori
sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic,
ut cum sua sponte nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur; et quasi
poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt,
sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam
iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar
aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.
|