XX. 72.
Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad
munus offici exsequi et tueri possit [mortemque contemnere]; ex quo fit, ut
animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior. Hoc illud est quod
Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti, qua tandem re
fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: 'Senectute.' Sed
vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum
eadem quae coagmentavit, natura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem
destruit facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit
natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facile
divellitur. Ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide adpetendum senibus
nec sine causa deserendum sit; vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est
dei, de praesidio et statione vitae decedere.
73.
Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem dolore
amicorum et lamentis vacare. Volt, credo, se esse carum suis; sed haud scio an
melius Ennius:
Nemo
me lacrumis decoret neque funera fletu faxit.
74.
Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur. Iam sensus
moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni; post
mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab
adulescentia debet esse mortem ut neglegamus, sine qua meditatione tranquillo
animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die.
Mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?
75.
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recorder non L.
Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad
voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad
supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones,
qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L.
Paulum, qui morte luit conlegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M.
Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae
carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum
locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam
arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti, sed
etiam rustici, contemnunt, id docti senes extimescent?
76.
Omnino, ut mihi quidem videtur, studiorum omnium satietas vitae facit
satietatem. Sunt pueritiae studia certa; num igitur ea desiderant adulescentes?
Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas quae media
dicitur? Sunt etiam eius aetatis; ne ea quidem quaeruntur in senectute. Sunt
extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt,
sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum
mortis adfert.
|