XXII. 79.
Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: 'Nolite arbitrari, O mihi
carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim,
dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis
rebus quas gerebam intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiamsi nullum
videbitis.
80.
Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum
ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem
numquam persuaderi potuit animos, dum in corporibus essent mortalibus, vivere,
cum excessissent ex eis, emori, nec vero tum animum esse insipientem, cum ex
insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus
et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam cum hominis natura
morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat; abeunt
enim illuc omnia, unde orta sunt, animus autem solus nec cum adest nec cum
discedit, apparet. Iam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum.
81.
Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum
remissi et liberi sunt, futura prospiciunt. Ex quo intellegitur quales futuri
sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint. Qua re, si haec ita sunt,
sic me colitote,' inquit, 'ut deum; sin una est interiturus animus cum corpore,
vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt,
memoriam nostri pie inviolateque servabitis.'
|