XXIII. 82.
Cyrus quidem haec moriens; nos, si placet, nostra videamus. Nemo umquam mihi,
Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos, Paulum et Africanum,
aut Africani patrem, aut patruum, aut multos praestantis viros quos enumerare
non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent,
nisi animo cernerent posteritatem ad se ipsos pertinere. Anne censes, ut de me
ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi
militiaeque suscepturum fuisse, si eisdem finibus gloriam meam, quibus vitam,
essem terminaturus? Nonne melius multo fuisset otiosam et quietam aetatem sine
ullo labore et contentione traducere? Sed nescio quo modo animus erigens se
posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset e vita, tum
denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi inmortales
essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad inmortalitatem et gloriam
niteretur.
83.
Quid, quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus
iniquissimo, nonne vobis videtur is animus qui plus cernat et longius, videre
se ad meliora proficisci, ille autem cuius obtusior sit acies, non videre?
Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi videndi, neque vero
eos solos convenire aveo quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et
legi et ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile
retraxerit, nec tamquam Peliam recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur, ut ex
hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi
decurso spatio ad carceres a calce revocari.
84.
Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane, habet
certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare vitam, quod
multi, et ei docti, saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita
vixi, ut non frustra me natum existimem, ut ex vita ita discedo tamquam ex
hospitio, non tamquam e domo. Commorandi enim natura devorsorium nobis, non
habitandi dedit. O praeclarum diem, cum in illud divinum animorum concilium
coetumque proficiscar cumque ex hac turba et conluvione discedam! Proficiscar
enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum,
quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior; cuius a me corpus est
crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero, non me deserens sed
respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse
veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo
ferrem, sed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressum et
discessum fore.
85. His mihi rebus, Scipio (id enim te cum Laelio admirari
solere dixisti), levis est senectus, nec solum non molesta sed etiam iucunda.
Quod si in hoc erro, qui animos hominum inmortalis esse credam, libenter erro;
nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo; sin mortuus, ut
quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor, ne hunc errorem
meum philosophi mortui irrideant. Quod si non sumus inmortales futuri, tamen
exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut aliarum omnium
rerum, sic vivendi modum. Senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae,
cuius defatigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate. Haec habui,
de senectute quae dicerem, ad quam utinam perveniatis, ut ea, quae ex me
audistis, re experti probare possitis.
|