In Catilinam
ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA
[1] I. Quo usque tandem abutere, Catilina,
patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese
effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis
vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic
munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere
tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri
coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi
fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare
arbitraris? [2] O tempora, o mores! Senatus haec
intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum
venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum
quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si
istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam
pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu]
machinaris.
[3] An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum
mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam
orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit.
Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus
suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus
senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae
consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules
desumus.
[4] II. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne
quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est
propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo,
maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus
consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum
diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei
publicae poena remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere
aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum
inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto
confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad
deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse
clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed
iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
[5] Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus
conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum
imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus
intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam,
Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non
potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum
adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam
perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse
fateatur. [6] Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives
ita, ut [nunc] vivis. multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere
te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem,
sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
III. Etenim quid est,
Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coeptus
nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae
potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam mentem, mihi
crede, obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique; luce sunt
clariora nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet recognoscas.
[7] Meministine me ante diem XII Kalendas
Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante
diem VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?
Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis,
verum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem
te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi
principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum
reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis
praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non
potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te
contentum esse dicebas?
[8] Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis
Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin illam
coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil
agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam
videam planeque sentiam. IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem;
iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei
publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios -- non agam obscure --
in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque
socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic
in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt.
[9] O di inmortales! ubinam gentium sumus? in
qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero,
patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui
de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum
exitio cogitent! Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo et, quos
ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero!
Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae,
statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres,
quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te
ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego
viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese
illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos [esse]
pollicerentur. [10] Haec ego omnia vixdum etiam
coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi
venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse
praedixeram.
V. Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex
urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana
castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam plurimos; purga
urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit.
Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.
[11] Magna dis inmortalibus habenda est atque
huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam
taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam
effugimus.
Non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. Quamdiu
mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed
privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in
campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos
nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique,
quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam
cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.
[12] Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum
inmortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam [denique] totam ad
exitium et vastitatem vocas. Quare, quoniam id, quod est primum, et quod huius
imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id,
quod est ad severitatem lenius et ad communem salutem utilius. Nam si te
interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu,
quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et
perniciosa sentina rei publicae. [13] Quid est,
Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas?
Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in exilium; non iubeo,
sed, si me consulis, suadeo.
VI. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in
qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat,
nemo, qui non oderit.
Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum
rerum dedecus non haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus
umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem
corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad
lubidinem facem praetulisti? [14] Quid vero?
nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne
etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermitto et
facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut
extitisse aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas fortunarum
tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illa venio, quae
non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam
difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium
nostrum vitam salutemque pertinent. [15]
Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum
scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et
Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum
civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem
aliquam aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse?
Ac iam illa omitto -- neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa
postea -- quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere conatus es!
quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva
quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil [agis, nihil]
adsequeris [, nihil moliris] neque tamen conari ac velle desistis. [16] Quotiens tibi iam extorta est ista sica de manibus, quotiens
[vero] excidit casu aliquo et elapsa est! [tamen ea carere diutius non potes]
quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam
necesse putas esse in consulis corpore defigere.
VII. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non ut
odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla
debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia totque
tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit
nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis
oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes
consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque
adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem
animo [hoc] tibi ferundum putas?
[17] Servi mehercule mei si me isto pacto
metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu
tibi urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam
graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium
oculis conspici mallem; tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium
omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque
volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque
odissent tui neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis
aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum,
odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare;
huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?
[18] Quae tecum, Catilina, sic agit et
quodam modo tacita loquitur: "Nullum iam aliquot annis facinus exstitit
nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi
vexatio direptioque sociorum inpunita fuit ac libera; tu non solum ad
neglegendas leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque
valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli;
nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit,
Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo
scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi
timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando
timere desinam."
[19] VIII. Haec si tecum, ita ut dixi,
patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid,
quod tu te ipse in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad M'.
Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus
es atque, ut domi meae te adservarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum
tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in
periculo essem, quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem
venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optumum, M. Metellum,
demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad
suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam
longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum
custodia iudicarit!
[20] Quae cum ita sint, Catilina, dubitas,
si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis
suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?
"Refer" inquis "ad senatum"; id enim postulas et, si hic
ordo [sibi] placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis.
Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut intellegas,
quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu,
in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis, ecquid
animadvertis horum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem
loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?
[21] At si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si
fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo
iure optimo senatus vim et manus intulisset. De te autem, Catilina, cum
quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi
solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam
illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi
cives, qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia
perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu
manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae vastare iam
pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.
[22] IX. Quamquam quid loquor? te ut ulla
res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum
exilium cogites? Utinam tibi istam mentem di inmortales duint! tametsi video,
si mea voce perterritus ire in exilium animum induxeris quanta tempestas
invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at
in posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit privata calamitas
et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut
temporibus rei publicae cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina,
ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore
revocarit.
[23] Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi
inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium; vix
feram sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exilium
iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae
mavis, egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita
perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio
latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse
videaris.
[24] Quamquam quid ego te invitem, a quo iam
sciam esse praemissos, qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati, cui
iam sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam,
quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac funestam futuram, cui domi
tuae sacrarium [scelerum tuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut
illa carere diutius possis, quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a
cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?
[25] X. Ibis tandem aliquando, quo te iam
pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec
res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam
natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium,
sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab
omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis conflatam inproborum manum.
[26] Hic tu qua laetitia perfruere, quibus
gaudiis exultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum
neque audies virum bonum quemquam neque videbis! Ad huius vitae studium
meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui, iacere humi non solum ad
obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum
insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes
tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium, quibus
te brevi tempore confectum esse senties. [27]
Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam
consul vexare rem publicam posses, atque ut id, quod esset a te scelerate
susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur.
XI. Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae
querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et
ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae
mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica
loquatur:
"M.Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem
belli futurum vides, quem expectari imperatorem in castris hostium sentis,
auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium
perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem
esse videatur? Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo
supplicio mactari imperabis? [28] Quid tandem
te impedit? mosne maiorum? At persaepe etiam privati in hac re publica
perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio
rogatae sunt? At numquam in
hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium iura tenuerunt. An invidiam
posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te,
hominem per te cognitum nulla commendatione maiorum tam mature ad summum
imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius
periculi metum salutem civium tuorum neglegis. [29]
Sed, si quis est invidiae metus, non est vehementius severitatis ac
fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia,
vestabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non existumas invidiae incendio
conflagraturum?"
XII. His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum, qui hoc
idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego si hoc optimum factu iudicarem,
patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti
ad vivendum non dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives saturnini et
Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non
contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne quid hoc
parricida civium interfecto invidiae [mihi] in posteritatem redundaret. Quodsi
ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute
partam gloriam, non invidiam putarem.
[30] Quamquam non nulli sunt in hoc ordine,
qui aut ea, quae inminent non videant aut ea, quae vident, dissimulent; qui
spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non
credendo corroboraverunt; quorum auctoritate multi non solum improbi, verum
etiam inperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse
dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit,
neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam neminem tam
improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei
publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se
eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos
adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae
pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.
[31] Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis
coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac
veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi
ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam
tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum
penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo
gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari
videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui
est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis
ingravescet.
[32] Quare secedant inprobi, secernant se a
bonis, unum in locum congregentur, muro denique, [id] quod saepe iam dixi,
secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal
praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad
inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque,
quid de re publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in
nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in
equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae
profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
[33] Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei
publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum
omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac
nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es
constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et
huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a
vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis
patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate
coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.
|