ORATIO IN L. CATILINAM SECVUNDA
HABITA AD POPVLVM
[1] Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem
audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic
urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum
egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla iam
pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia
comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine
controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur,
non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes
pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum
hoste nullo inpediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem
magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium
coniecimus.
[2] Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit,
quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod
incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse
adflictum et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se
perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc
urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget; quae quidem mihi laetari
videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.
[3] Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui
in hoc ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset,
quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista
mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo
supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius
imperii severitas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis,
qui, quae ego deferrem, non crederent, [quam multos, qui propter stultitiam non
putarent,] quam multos, qui etiam defenderent [,quam multos, qui propter
improbitatem faverent]! Ac, si illo sublato depelli a vobis omne periculum
iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam
vitae periculo sustulissem.
[4] Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum
probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia
oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis,
cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer
foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste
fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnis secum suas copias
eduxisset! Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium
et Minucium, quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum
adferre poterat; reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam
nobilis!
[5] Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus
et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his
copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex
senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui
vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem
exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos,
quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum
venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites
eduxisset; qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis
quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt
timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque tamen permoventur.
[6] Video, cui sit Apulia adtributa, quis habeat Etruriam,
quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque
incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse
sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit;
hi quid expectant? Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem
perpetuam sperant futuram. Quod expectavi, iam sum adsecutus, ut vos omnes
factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si
quis est, qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. Non est iam
lenitati locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam:
exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere.
Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam
consequentur.
[7] O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam
urbis eiecerit! Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res
publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod
non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro,
quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis
circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis
corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum
Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine
illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?
[8] Iam vero quae tanta umquam in ullo homine] iuventutis
inlecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori
flagitiosissime serviebat, aliis fructum lubidinum, aliis mortem parentum non
modo inpellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non
solum ex urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum
collegerat! Nemo non modo Romae, sed [ne] ullo in angulo totius Italiae
oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus
asciverit.
[9] Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione
perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior,
qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior;
qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum
et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis
perferundis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque
instrumenta virtutis in lubidine audaciaque consumeret.
[10] Hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe
exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam
fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim iam sunt mediocres
hominum lubidines, non humanae ac tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi
caedem, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas
obligaverunt; res eos iam pridem deseruit, fides nuper deficere coepit; eadem
tamen illa, quae erat in abundantia, lubido permanet. Quodsi in vino et alea
comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed
tamen essent ferendi; hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis
viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis
vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino
languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris
eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
[11] Quibus ego confido impendere fatum aliquod, et poenam
iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane
aut certe adpropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest,
sustulerit, non breve nescio quod tempus, sed multa saecula propagarit rei
publicae. Nulla est enim natio, quam pertimescamus, nullus rex, qui bellum
populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique
pacata; domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum
est, intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum
est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum
perditorum; quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo, quae resecanda
erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in
urbe et in eadem mente permanent, ea, quae merentur, expectent.
[12] At
etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exilium esse Catilinam. Quod
ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui haec locuntur. Homo enim videlicet timidus aut
etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exilium
iussus est, paruit, ivit. Hesterno die, Quirites, cum domi meae paene
interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad
patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator
appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non
potius ut inportunissimum hostem? Quin etiam principes eius ordinis partem
illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt.
[13] Hic ego vehemens ille consul, qui verbo civis in
exilium eicio, quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud M. Laecam fuisset
necne. Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset,
patefeci cetera; quid ea nocte egisset, [ubi fuisset,] quid in proximam
constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta, edocui. Cum
haesitaret, cum teneretur, quaesivi, quid dubitaret proficisci eo, quo iam
pridem pararet, cum arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum signa
militaria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium [scelerum]
domi suae fecerat, scirem esse praemissam.
[14] In
exilium eiciebam, quem iam ingressum esse in bellum videbam? Etenim,
credo, Manlius iste centurio, qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo
Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem expectant,
et ille eiectus in exilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra conferet.
O condicionem miseram non modo administrandae, verum etiam conservandae rei
publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus
ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos,
consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad
fugam atque in exilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non
obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus sed
indemnatus innocens in exilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur; et
erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non
diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velint!
[15] Est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque
iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii
periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exilium.
Sed, mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis inmortalibus optabo,
Quirites, invidiae meae levandae causa, ut L. Catilinam ducere exercitum
hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque
magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius
quam quod eiecerim. Sed cum sint homines, qui illum, cum profectus sit, eiectum
esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?
[16] Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant,
non tam hoc queruntur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum
non ad Manlium quam ad Massilienses ire malit. Ille autem, si mehercule hoc,
quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet
quam exulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem
cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus
potius, ut eat in exilium, quam queramur.
[17] Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo hoste,
qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus
interest, non timeo; de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum
sunt, nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam
ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque, id quare
fieri non possit, si me audire volent, intellego. Exponam enim vobis, Quirites,
ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam
consilii atque orationis meae, si quam potero, adferam.
[18] Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno maiores
etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt.
Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes), voluntas vero et
causa inpudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus
omnibus ornatus et copiosus sis et dubites de possessione detrahere, adquirere
ad fidem? Quid enim expectas?
bellum? Quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras
putas? An tabulas novas? Errant, qui istas a Catilina expectant; meo
beneficio tabulae novae proferentur, verum auctionariae; neque enim isti, qui
possessiones habent, alia ratione ulla Salvi esse possunt. Quod si maturius facere voluissent neque, id
quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et
locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines
minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si
permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma
laturi.
[19] Alterum genus est eorum, qui quamquam premuntur aere
alieno, dominationem tamen expectant, rerum potiri volunt, honores, quos quieta
re publica desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur. Quibus hoc
praecipiendum videtur, unum Scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut
desperent se id, quod conantur, consequi posse; primum omnium me ipsum
vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis
viris, magnam concordiam [maxumam multitudinem], magnas praeterea militum
copias; deos denique inmortalis huic invicto populo, clarissimo imperio,
pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos.
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis
et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt,
consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non vident id se
cupere, quod si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit
necesse?
[20] Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen
exercitatione robustum; quo ex genere iste est Manlius, cui nunc Catilina
succedit. Hi sunt homines ex iis coloniis, quas Sulla constituit; quas ego
universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ii
sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius
insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis,
familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum
inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit iis ab inferis excitandus; qui
etiam non nullos agrestis homines tenues atque egentes in eandem illam spem
rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum
direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et
dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati,
ut iam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse
videantur.
[21] Quartum genus est sane varium et mixtum et
turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim
inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere
alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati
permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego
non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam
primum, si stare non possunt, corruant sed ita, ut non modo civitas, sed ne
vicini quidem proximi sentiant. Nam illud non intellego, quam ob rem, si vivere
honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se
cum multis quam si soli pereant, arbitrentur.
[22] Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique
omnium facinerosorum. Quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli
possunt et pereant sane in latrocinio quoniam sunt ita multi, ut eos carcer
capere non possit. Postremum autem genus est non solum numero verum etiam
genere ipso atque vita, quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero
de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo nitidos aut inberbis aut bene
barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis velis amictos, non togis;
quorum omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis
expromitur.
[23] In
his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri inpudicique
versantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari
neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena
didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiamsi Catilina perierit, scitote
hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti
miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad modum
autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? Quo autem pacto illi
Appenninum atque illas pruinas ac nives perferent? nisi idcirco se facilius hiemem
toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.
[24] O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit
habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! Instruite nunc, Quirites,
contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque
exercitus. Et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque
vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum
florem totius Italiae ac robur educite. Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum
respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego ceteras copias,
ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre
debeo.
[25] Sed si omissis his rebus, quibus nos suppeditamur,
eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta
Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas
ipsas, quae inter se confligunt, contendere velimus, ex eo ipso, quam valde
illi iaceant, intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc
petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc
pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc
turpitudo; hinc continentia, illinc lubido; denique aequitas, temperantia,
fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia,
temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio cum
perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione
confligit. In eius modi certamine ac proelio nonne, si hominum studia
deficiant, di ipsi inmortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et
tanta vitia superari?
[26] Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam
antea dixi, vestra tecta vigiliis custodiisque defendite; mihi, ut urbi sine
vestro motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidii, consultum atque
provisum est. Coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac
nocturna excursione Catilinae facile urbes suas finesque defendent;
gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam animo
meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus, quem ego hoc
prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut eius
omnis motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus constituendis
maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.
[27] Nunc
illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem omniumque
vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia
[nati] sunt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas adhuc si cui
solutior visa est, hoc expectavit, ut id, quod latebat, erumperet. Quod
reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse
consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. Nullus
est portis custos, nullus insidiator viae; si qui exire volunt, conivere
possum; qui vero se in urbe commoverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum
ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules
vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse
carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse
voluerunt.
[28] Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae res
minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post
hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore
sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit,
ne inprobus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed si
vis manifestae audaciae, si inpendens patriae periculum me necessario de hac
animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam, quod in tanto et tam
insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat
paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.
[29] Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis
consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum
inmortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque
sum ingressus; qui iam non pro cul, ut quondam Solebant, ab externo hoste atque
longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis
tecta defendunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis, ut,
quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium
copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere
defendant.
|