ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA
HABITA AD POPVLVM
[1] Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona,
fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii, fortunatissimam
pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium summo erga vos amore,
laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus
fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.
[2] Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii
dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa
laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum
voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos
inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros
in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris,
tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus,
idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a
iugulis vestris deiecimus.
[3] Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta
sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam
manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis
et expectatis, scire possitis. Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit
ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae
reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et
tam absconditis insidiis salvi esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam
eiciebam (non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit
tiunenda, quod vivus exierit), sed tum, cum illum exterminari volebam, aut
reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos
sine illo ac debiles fore putabam.
[4] Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse
infiammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies
noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem,
ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem
fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti
vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi
legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P.
Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum
litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum esse T.
Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi
oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis
inmortalibus, ut tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis
manifesto deprehenderetur.
[5] Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum
praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem
eui, quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica
praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium
susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt
atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et
pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis
viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos adulescentes,
quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram.
Interim tertia fere vigilia exacta cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati
Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur
et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a
ceteris. Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa,
sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus
tradunturipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum
omnium scelerum inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me
nihildum suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L. Statilius et post
eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis
praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.
[6] Cum summis et clarissimis huius civitatis viris, qui
audita re frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam
ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus
tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo
publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si
ea, quae erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in
tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum
frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.
[7] Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium
praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid o telorum esset,
efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.
Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus
sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit, cum vix se ex
magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et
litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu
accederet; id autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad
modum discriptum distributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium
fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis
ducibus coniungeret.
[8] Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab
Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab
his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum
mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse
ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad
quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante se
et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius
urbis atque imperii, qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post
Capitoli autem incensionem vice simus.
[9] Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse
dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi
placeret, Cethego nimium id longum videretur. Ac ne longum sit, Quirites,
tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus
Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus, legimus. Erat scriptum ipsius
manu Allobrogum senatui et populo sese, quae eorum legatis confirmasset,
facturum esse; orare ut item illi facerent, quae sibi eorum legati recepissent.
Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum
erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum
studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia
repente conticuit. Introductus
est Statilius; cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in
eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et
quaesivi, cognosceretne signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum quidem
signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos;
quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.'
[10]
Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de
his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post
autem aliquanto, toto iam indicio eito atque edito, surrexit; quaesivit a
Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a
Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem
ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo, nihilne secum esset de
fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens, quanta conscientiae
vis esset, ostendit. Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem
omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio,
qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi
inpudentia, qua superabat omnis, inprobitasque defecit.
[11] Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri
iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat Atque ibi
vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit.
Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies ex eo, quem ad te misi.
Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum sis progressus. Vide, ecquid tibi
iam sit necesse, et cura, ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.'
Gabinius deinde introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad
extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negavit.
[12] Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa
sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius
cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus,
taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non
numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed indicare se
ipsi viderentur.
[13]
Indiciis eitis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re publica
quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae
sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus
consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam.
[14]
Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio,
providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus
et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito
ac iure laudantur.
[15] Atque
etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod eos, qui huius
coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae consiliis
removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura
abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P.
Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur; atque idem hoc
decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis
depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam
esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L.
Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac
Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo
primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus
est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine
domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata
reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque etiam supplicatio dis
inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est quod mihi primum
post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est, 'quod
urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.' Quae supplicatio si
cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta,
haec una conservata re publica constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum
atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis,
confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam civis
amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario, clarissimo
viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum,
praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo
liberaremur.
[16] Nunc
quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces
captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis omnis Catilinae copias,
omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem
quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto
Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi
furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus,
sed tam diu, dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus
tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio
autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad certas res conficiendas certos
homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat,
confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret,
laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.
[17] Hunc
ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere
vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in
castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites), non facile
hanc tantam molem mali
a cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset
neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque
commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris
deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata
domo furtum umquam sit tam palam inventum, quam haec tanta in re publica
coniuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad
hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri
atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset,
neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam
tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
[18] Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me
administrata, ut deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et provisa
esse videantur. Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani
consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his
temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre
possemus. Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces
ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam
cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt,
canere di inmortales viderentur, hoe certe, quod sum dicturus, neque
praetermittendum neque relinquendum est.
[19] Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato
consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra
deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera
liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem
inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse
meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent,
caedes atque incendia et legum interitnm et bellum civile ac domesticum et
totius urbis atque imperii oecasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales
omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.
[20] Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies
facti sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret, praetermissa
est. Idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso conlocare et
contra, atque antea fuerat, ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si
illud signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut
ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii,
inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud
signum collocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut
neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem collocaretur.
[21] Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero,
tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae videmus,
praecipueque hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari?
Etenim, cum esset ita responsum, caedes, ineendia, interitum rei publieae
eomparari, et ea per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis
incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam
suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis
optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu
et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore
signum statueretur? Quo collocato atque ad vos sena tumque converso omnia [et
senatus et vos], quae erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et
patefacta vidistis.
[22] Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni,
qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque
delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me
restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter
restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis
salvos esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem, Quirites,
voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. Iam vero [illa
Allobrogum sollicitatio, iam] ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam
dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae
numquam essent profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae audaciae
consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata,
quae gens una restat quae bellum populo Romano facere et posse et non nolle
videatur, spem imperii ac rerum maxumarum ultro sibi a patriciis hominibus
oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non
divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo
superare potuerint?
[23] Quam
ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est,
celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi
saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto
iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu
[erepti]; sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione togati me
uno togato duce et imperatore vicistis.
[24]
Etenim recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum eas, quas
audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla
P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis,
multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex
urbe collegam; omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit
postea Cinna cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis
extincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne dici
quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae.
Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro, Q. Catulo; attulit non
tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.
[25] Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi
[Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent.
Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse principes,
neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt. Atque illae
tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius
modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione civium
diiudicatae sint. In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque
bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello
lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva
urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites,
ut salvi omnes conservaremini, et, cuun hostes vestri tantum civium
superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem
urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros
incolumesque servavi.
[26] Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis
praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo
praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes
triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia
condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil
denique eius modi, quod etiam minus digni ad sequi possint. Memoria vestra,
Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis
inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam
fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque
tempore in hac re publica duos civis extitisse quorum alter finis vestri
imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperii
domicilium sedesque servaret.
[27] Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est
fortuna atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum
iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut
oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte
prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum
audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego providi, ne
mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil
ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in
perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae me semper tacita
defendet, magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se
ipsi indicabunt.
[28] Est
enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed
etiam omnis in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus
domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis erit
videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute
vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod
iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro
neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi lubeat ascendere?
[29] Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi
in consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda
re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in
re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea
virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox,
venerati Iovem illum, custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta
discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore
nocte custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciundum sit, atque
ut in perpetua pace esse possitis, providebo.
|