ORATIO IN L. CATILINAM QVARTA
HABITA IN SENATV
[1] Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora
atque oculos esse conversos, video vos non solum de vestro ac rei publicae,
verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi
iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam, per deos
inmortales, deponite atque obliti salutis meae de vobis ac de vestris liberis
cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates,
omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam
lubenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque
pariatur.
[2] Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum,
in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis
consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune
perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris [sella
curulis] umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa tacui,
multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in vestro timore sanavi.
Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse voluerunt, ut vos
populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque
Vestales ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam
patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et
vastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur. Etenim,
si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae
fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope
fatalem extitisse?
[3] Quare, patres conscripti, consulite vobis, prospicite
patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani
nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum
debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor,
relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque
moriar. Nam neque turpis mors forti viro potest accidere neque immatura
consulari nec misera sapienti. Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris
carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium
lacrumis, a quibus me circumsessum videtis Neque meam mentem non domum saepe
revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvulus filius quem mihi
videtur amplecti res publica tamquam ob sidem consulatus mei, neque ille, qui
expectans huius exitum diei stat in conspectu meo, gener. Moveo his rebus
omnibus, sed in eam partem, uti salvi sint vobiscum omnes, etiamsi me vis
aliqua oppresserit, potius, quam et illi et nos una rei publicae peste
pereamus.
[4] Quare,
patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnes
procellas, quae inpendent, nisi providetis. Non Ti. Gracchus, quod
iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare
conatus est, non L. Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod
atque in vestrae severitatis iudicium adduciturtenentur ii, qui ad urbis
incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt,
tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio;
sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina accersitur; id est
initum consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi
Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperii calamitatem relinquatur.
[5] Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos
multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singu
laribus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem
patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura
coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam dandos
censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos
togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis
Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. Quae sunt omnia eius modi, ut
ii, qui in custodiam nominatim dati sunt, sine ulla dubitatione a vobis damnati
esse videantur.
[6] Sed ego
institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto quid
iudicetis, et de poena quid censeatis. Illa praedicam, quae sunt
consulis. Ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et
concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi
coniurationem a civibus numquam putavi. Nunc quicquid est, quocumque vestrae
mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. Quantum
facinus ad vos delatum sit, videtis. Huic si paucos putatis adfines esse,
vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit non
solum per Italiam, verum etiam transcendit Alpes et obscure serpens multas iam
provincias occupavit. Id opprimi sustentando aut prolatando nullo pacto potest;
quacumque ratione placet, celeriter vobis vindicandum est.
[7] Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui
censet eos, qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C.
Caesaris, qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates
amplectitur. Uterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa
severitate versatur. Alter eos, qui nos omnis [, qui populum Romanum] vita
privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen extinguere,
punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc
genus poenae saepe in inprobos civis in hac re publica esse usurpatum
recordatur. Alter intellegit mortem ab dis inmortalibus non esse supplicii
causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum
quietem esse. Itaque eam
sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam lubenter oppetiverunt. Vincula
vero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa
sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere videtur ista res iniquitatem, si
imperare velis, difficultatem, si rogare. Decernatur tamen, si placet.
[8] Ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam, qui id, quod
salutis omnium causa statueritis, non putent esse suae dignitatis recusare. Adiungit
gravem poenam municipiis, si quis eorum vincula ruperit; horribiles cnstodias
circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit, ne quis eorum poenam,
quos condemnat, aut per senatum aut per populum levare possit; eripit etiam
spem, quae sola homines in miseriis consolari solet. Bona praeterea publicari
iubet, vitam solam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, multos una
dolores animi atque corporis et omnis scelerum poenas ademisset. Itaque ut
aliqua in vita formido inprobis esset posita apud inferos eius modi quaedam
illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet
intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.
[9] Nunc,
patres conscripti, ego mea video quid intersit. Si eritis secuti sententiam C.
Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam, quae popularis habetur, secutus
est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi
populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi
negotii contrahatur. Sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei
publicae vincat. Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius
amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam
voluntatis. Intellectum est, quid interesset inter levitatem
contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.
[10] Video de istis, qui se populares haberi volunt, abesse
non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. Is et nudius tertius in custodiam
cives Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die
maximis praemiis adfecit. Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam,
quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa
iudicarit. At vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus
Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis, eum civem esse nullo
modo posse; denique ipsum latorem Semproniae legis iniussu populi poenas rei
publicae dependisse. Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat,
cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter
cogitarit, etiam appellari posse popularem. Itaque homo mitissimus atque
lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit
in posterum, ne quis huius supplicio levando se iactare et in pernicie populi
Romani posthac popularis esse possit. Adiungit etiam publicationem bonorum, ut
omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.
[11] Quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi
comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi
malueritis, facile me atque vos a crudelitatis vituperatione populo Romano
purgabo atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres conscripti,
quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas? Ego enim de
meo sensu iudico. Nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat, ut
ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor (quis enim
est me mitior?), sed singulari quadam humanitate et misericordia. Videor enim
mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito
uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque
insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor
in vestra caede bacchantis.
[12] Cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse
se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum
exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam
virginum atque puerorum ac vexationem virginum Vestalium perhorresco et, quia
mihi vellementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea
perlicere voluerunt, me severum vehementemque praebeo. Etenim quaero, si quis
pater familias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo
supplicium de servo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac
misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur. Mihi vero inportunus
ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque
lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros
trucidare voluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc universum
rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt, ut gentem
Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperii
collocarent, si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin
remissiores esse voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque
pernicie fama subeunda est.
[13] Nisi vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et
amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis
suae, feminae lectissimae, virum praesentem et audientem vita privandum esse
dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius inpuberem
legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit. Quorum quod simile
factum, quod initum delendae rei publicae consilium? Largitionis voluntas tum
in re publica versata est et partium quaedam contentio. Atque illo tempore
huius avus Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. Ille
etiam grave tum vulnus accepit, ne quid de summa re publica deminueretur; hic
ad evertenda rei publicae fundamenta Gallos accersit, servitia concitat,
Catilinam vocat, adtribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis
interficiendos Gfabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam
diri piendamque Catilinae. Vereamini censeo, ne in hoc scelere tam immani ac
nefando nimis aliquid severe statuisse videamini; multo magis est verendum, ne
remissione poenas crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis
vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.
[14] Sed
ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. Iaciuntur
enim voces, quae perveniunt ad auris meas eorum, qui vereri videntur, ut habeam
satis praesidii ad ea, quae vos statueritis hodierno die, transigunda. Omnia et
provisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura
atque diligentia, tum etiam multo maiore populi Romani ad summum imperium
retinendum et ad communes fortunas conservandas voluntate. Omnes adsunt omnium
ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum; plenum est forum,
plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci. Causa est
enim post urbem conditam haec inventa sola, in qua omnes sentirent unum atque
idem praeter eos, qui cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam
soli perire voluerunt.
[15] Hosce ego homines excipio et secerno lubenter neque in
inproborum civium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. Ceteri
vero, di inmortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem
salutem dignitatemque consentiunt! Quid ego hic equites Romanos commemorem? qui
vobis ita summam ordinis consiliique concedunt, ut vobiscum de amore rei
publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad
societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit.
Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica
tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam
rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendundae rei publicae
convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos,
quos cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab expectatione sortis
ad salutem com munem esse conversos.
[16] Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum.
Quis est enim, cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux
denique haec ipsa et [hoc] commune patriae solum cum sit carum, tum vero dulce
atque iucundum? Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum
studia cognoscere, qui sua virtute fortunam huius civitatis consecuti vere hanc
suam esse patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco, non
patriam suam, sed urbem hostium esse iudicaverunt. Sed quid ego hosce homines
ordinesque commemoro, quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos
denique libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae defendendam
excitavit? Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui
non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non [tantum],
quantum audet et quantum potest, conferat ad communem salutem, voluntatis.
[17] Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum
est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare
sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum
atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate
perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum,
qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae
salvum esse velint. Multo vero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo
vero (id enim potius est dicendum) genus hoc universum amantissimum est otii.
Etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus sequentia civium
sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet,
quid tandem incensis futurum fuit?
[18] Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi
Romani praesidia non desunt; vos ne populo Romano deesse videamini, providete.
Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad
vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum. Omnes ordines ad conservandam
rem publicam mente, voluntate, studio, virtute, voce consentiunt. Obsessa
facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria
communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis
aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa
atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. Praeterea de vestra
vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omuium, de
sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.
[19] Habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non
semper facultas datur, habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum
Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque idem
sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute
stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas
una nox paene delerit. Id ne umquam posthac non modo [non] confici, sed ne
cogitari quidem possit a civibus, hodierno die providendum est. Atque haec, non
ut vos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea
vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari
videretur.
[20] Nunc, antequam ad sententiam redeo, de me pauca dicam.
Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me
inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam esse iudico turpem et
infirmam et [contemptam et] abiectam. Quodsi aliquando alicuius furore et
scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae
dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres
conscripti, paenitebit. Etenim mors, quam illi [mihi] fortasse minitantur,
omnibus est parata; vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis
honestastis, nemo est adsecutus. Ceteris enim bene gesta, mihi uni conservata
re publica gratulationem decrevistis.
[21] Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute
Hannibal in Africam redire atque [ex] Italia decedere coactus est, ornetur
alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas,
Carthaginem Numantiamque, delevit, habeatur vir egregius Paulus ille, cuius
currum rex potentissimus quondam et no bilissimus Perses honestavit, sit
aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit,
anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtutes isdem quibus
solis cursus regionibus ac terminis continentur; erit profecto inter horum
laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis
provincias, quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant,
quo victores revertantur.
[22] Quamquam est uno loco condicio melior externae
victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut
recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant; qui autem ex numero
civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a
pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis.
Quare mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video. Id ego
vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo
in hoc populo, qui servatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus
semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. Neque ulla
profecto tanta vis reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum
et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.
[23] Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro
provincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a
me propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis
hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor
quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus
studiis proque hac, quam perspicitis, ad conservandam rem publicam diligentia
nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo;
quae dunn erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse
arbitrabor. Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit atque superaverit,
commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum
ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius
periculo conservarit, illum filium esse memineritis.
[24] Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de
vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis de
totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de
universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis
eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet et ea, quae
statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit.
|