Pro Archia
[I] Iamne
vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? Nemo queritur
Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. Non enim nos color
iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi,
supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est,
hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit.
Pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem
debilitatemque linguae. Numquam erat audita vox in foro, numquam periculum
factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut
militiae aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione
fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. Is mihi etiam
gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? Mihi ista licet de me
vera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini
detulit. Nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen
illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es factus; Piso est a populo Romano
factus, non iste Piso. Praetura item maioribus delata est tuis. Noti erant illi
mortui, te vivum nondum noverat quisquam. Me cum quaestorem in primis, aedilem
priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini
ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti perspectae non
auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego de consulatu loquar, parto vis anne
gesto? Miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed nihil
comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam.
Tu consul es renuntiatus—nihil dicam gravius, quam quod omnes fatentur — impeditis
rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a
quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam
Gabinius exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas
non prius tabella quam voce priorem consulem declaravit.
|