[II] Sed
omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi.
Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad
modum ceperimus. Ego kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae
maximarumque largitionum metu liberavi. Ego agrum Campanum, si dividi non
oportuit, conservavi, si oportuit, melioribus auctoribus reservavi. Ego in C.
Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus
auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi. Ego adulescentis bonos et
fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei
publicae statum convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala
gratia comitiorum ratione privavi. Ego Antonium conlegam cupidum provinciae,
multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigavi. Ego
provinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et
ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam tempora rei publicae
ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. Ego L. Catilinam caedem
senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi
ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo
mense consulatus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus
extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli,
exstinxi.
|