Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
In L. Calpurnium Pisonem

IntraText CT - Text

  • IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[IV] Aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellusfacio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam—sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, privatus fieri vetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. Tu, cum in kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. Ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam nova ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis civitatis.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License