[V] Nondum
quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. Neque vero multum interest,
praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem
publicam vexet, an alios vexare patiatur. An potest ulla esse excusatio non
dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae
motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, CCCC iudicium
notionemque censoriam. Quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem
nemo convellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto
quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec sunt, o
carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. Persequere continentis his
funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset
scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus
servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse
duxit. Arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! vidente te
constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx civium
perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum, castellum forensis
latrocini, bustum legum omnium ac religionum. Erat non solum domus mea sed
totum Palatium senatu, equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta
refertum, cum tu non modo ad eum—mitto enim domestica, quae negari possunt;
haec commemoro quae sunt palam—non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis
tuis dederas tabulam praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas tertium,
numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non
interfuisti solum verum etiam crudelissime praefuisti.
|