[VI] Mihi
vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? Egere
sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse, spem habere a tribuno
pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius
te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod
praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. Atque haec
dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis
involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. Ipse certe agnoscet et cum
aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. Meministine, caenum, cum ad te quinta
fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto
capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses,
excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam
medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum accepissemus—quid enim facere
poteramus?—paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde
tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. Idem
illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas
consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis
auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus
Semiplacentinus Calventius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum
depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.
|