Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
In L. Calpurnium Pisonem

IntraText CT - Text

  • VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[VII] Hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. Crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parvi; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. Quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciae praemio vendidisti? Quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. Voluit ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. Quid est vobis consulibus gestum sine armis? Incendere illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed bis stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. Caedem illi civium, vos servitutem expetistis. Hic vos etiam crudeliores; huic enim ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret. Illud vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis. Neque enim me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. Quod autem maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License