[VIII]
Sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. Tu es ille, cui crudelitas
displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum
censuisset, cum videres maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster
misericors! quid facis? Quod nulla in barbaria quisquam tyrannus. Omitto enim
illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur, quo foedius nec
fieri nec cogitari quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis
videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis. Edicere est ausus cum
illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus contra
quam ipse censuisset ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia
tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non sineret? Maerorem relinquis,
maeroris aufers insignia: eripis lacrimas non consolando sed minando. Quod si
vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato officio aut
misericordia mutavissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis
tuae crudelitatis erat non ferendae; cum vero id senatus frequens censuisset et
omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul
extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani occasum atque
interitum rei publicae lugere vetuisti.
|