[X] Quid
ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis
sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem? Quis te
illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, quis
denique in publico vidit? cum conlegae tui domus cantu et cymbalis personaret,
cumque ipse nudus in convivio saltaret; in quo cum illum saltatorium versaret
orbem, ne tum quidem fortunae rotam pertimescebat. Hic autem non tam concinnus
helluo nec tam musicus iacebat in suorum Graecorum foetore et caeno; quod
quidem istius in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut
Centaurorum convivium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus
biberit an vomuerit an effuderit. Tune etiam mentionem facies consulatus aut te
fuisse Romae consulem dicere audebis? Quid? tu in lictoribus et in toga
praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule
esse voluisti, his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas?
Animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto
denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod vis nominis
ipsa praescribit, rei publicae consulendo. An ego consulem esse putem qui
senatum esse in re publica non putavit, et sine eo consilio consulem numerem,
sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt? Etenim illa iam omitto. Cum
servorum dilectus haberetur in foro, arma in templum Castoris luce et palam
comportarentur, id autem templum sublato aditu revolsis gradibus a coniuratorum
reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis
teneretur, cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro
pellerentur, senatui non solum iuvare rem publicam sed ne lugere quidem
liceret, cum civis is quem hic ordo adsentiente Italia cunctisque gentibus
conservatorem patriae iudicarat nullo iudicio, nulla lege, nullo more servitio
atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro, quod vere licet dicere, sed
certe silentio: tum Romae fuisse consules quisquam existimabit? Qui latrones
igitur, si quidem vos consules, qui praedones, qui hostes, qui proditores, qui
tyranni nominabuntur?
|