[XIII] Ecquis audivit
non modo actionem aliquam aut relationem sed vocem omnino aut querelam tuam?
Consulem tu te fuisse putas, cuius in imperio, qui rem publicam senatus
auctoritate servarat, qui omnis omnium gentium partis tribus triumphis
devinxerat, is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non posse?
An tum eratis consules cum, quacumque de re verbum facere coeperatis aut
referre ad senatum, cunctus ordo reclamabat ostendebatque nihil esse vos
acturos, nisi prius de me rettulissetis? cum vos, quamquam foedere obstricti
tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege impediri. Quae lex privatis
hominibus esse lex non videbatur, inusta per servos, incisa per vim, imposita
per latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus, capta re publica,
contra omnis leges nullo scripta more, hanc qui se metuere dicerent, consules
non dicam animi hominum, sed fasti ulli ferre possunt? Nam si illam legem non
putabatis, quae erat contra omnis leges indemnati civis atque integri capitis
bonorumque tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini, quis
vos non modo consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit oppressa
praemio, lingua astricta mercede? Sin illam vos soli legem putabatis, quisquam
vos consules tunc fuisse aut nunc esse consularis putet, qui eius civitatis in
qua in principum numero voltis esse non leges, non instituta, non mores, non
iura noritis? An, cum proficiscebamini paludati in provincias vel emptas vel
ereptas, consules vos quisquam putavit? Itaque, credo, si minus frequentia sua
vestrum egressum ornando atque celebrando, at ominibus saltem bonis ut
consules, non tristissimis ut hostes aut proditores prosequebantur.
|