[XIV]
Tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum illum
testem sceleris et crudelitatis tuae in maledicti et contumeliae loco ponere?
Quo quidem tempore cepi, patres conscripti, fructum immortalem vestri in me et
amoris et iudici; qui non admurmuratione sed voce et clamore abiecti hominis ac
semivivi furorem petulantiamque fregistis. Tu luctum senatus, tu desiderium
equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu
silentium perpetuum iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco pones
quae meus discessus rei publicae volnera inflixit? Qui si calamitosissimus
fuisset, tamen misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse
coniunctus quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat, vestrum
quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum vero—forsitan hoc quod dicturus sum
mirabile auditu esse videatur, sed certe id dicam quod sentio—cum tantis a
vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus, non modo
illam calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a re publica esse
seiunctum, quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam duco mihi
fuisse illam expetendamque fortunam. Atque ut tuum laetissimum diem cum
tristissimo meo conferam, utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas
sic exire e patria ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, reditum
precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omnes
exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam viam et perpetuam esse
vellent? Mihi me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim
et debito, quaevis fuga quam ulla provincia esset optatior.
|