[XV] Sed
perge porro. Nam si illud meum turbulentissimum tempus tuo tranquillissimo
praestat, quid conferam reliqua quae in te dedecoris plena fuerunt, in me
dignitatis? Me kalendis Ianuariis, qui dies post obitum occasumque nostrum rei
publicae primus inluxit, frequentissimus senatus, concursu Italiae, referente
clarissimo ac fortissimo viro, P. Lentulo, consentiente atque una voce
revocavit. Me idem senatus exteris nationibus, me legatis magistratibusque
nostris auctoritate sua consularibusque litteris non, ut tu Insuber dicere
ausus es, orbatum patria sed, ut senatus illo ipso tempore appellavit, civem
servatoremque rei publicae commendavit. Ad meam unius hominis salutem senatus
auxilium omnium civium cuncta ex Italia qui rem publicam salvam esse vellent
consulis voce et litteris implorandum putavit. Mei capitis conservandi causa
Romam uno tempore quasi signo dato Italia tota convenit. De mea salute P.
Lentuli, praestantissimi viri atque optimi consulis, Cn. Pompei, clarissimi
atque invictissimi civis, ceterorumque principum civitatis celeberrimae et
gratissimae contiones fuerunt. De me senatus ita decrevit Cn. Pompeio auctore et
eius sententiae principe ut, si quis impedisset reditum meum, in hostium numero
putaretur, eisque verbis ea de me senatus auctoritas declarata est ut nemini
sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque perscripta. De me
cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem, a quo non fuit
postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos,
legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de conlegae Q. Metelli
sententia, quem mecum eadem res publica quae in tribunatu eius diiunxerat in
consulatu virtute optimi ac iustissimi viri sapientiaque coniunxit. Quae lex
quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? Ex vobis audio nemini civi
ullam quo minus adesset satis iustam excusationem esse visam; nullis comitiis
umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem fuisse; hoc certe
video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos
custodes fuisse tabellarum, et, quod in honoribus vestrorum propinquorum non
facitis vel aetatis excusatione vel honoris, id in salute mea nullo rogante vos
vestra sponte fecistis.
|