[XVI]
Confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si audes,
absentiam tuam cum mea. Obtinuisti provinciam consularem finibus eis quos lex
cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. Nam lege Caesaris
iustissima atque optima populi liberi plane et vere erant liberi? lege autem ea
quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putavit omnis erat tibi Achaia,
Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas exercitum tantum quantum
tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed quantum tua libido
conscripserat; aerarium exhauseras. Quas res gessisti imperio, exercitu,
provincia consulari? Quas res gesserit, quaero! Qui ut venit, statim—nondum
commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas, non imperatas, non neces
sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem, non scelera
praedico; mox, si videbitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario
disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna
imperatoris. Quis umquam provinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum
litteras miserit? tantam vero provinciam cum tanto exercitu, Macedoniam
praesertim, quam tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis
imperatoribus idem fines provinciae fuerint qui gladiorum atque pilorum; ex qua
aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit,
quin triumpharit! Est hoc novum; multo illud magis. Appellatus est hic
volturius illius provinciae, si dis placet, imperator.
|