[XVIII]
O di immortales! tune etiam atque adeo vos, geminae voragines scopulique rei
publicae, vos meam fortunam deprimitis, vestram extollitis, cum de me ea
senatus consulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus fuerit
municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea conlegiorum, ea
denique generum ordinumque omnium quae non modo ego optare numquam auderem sed
cogitare non possem, vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas
subieritis? An ego, si te et Gabinium cruci suffixos viderem, maiore adficerer
laetitia ex corporis vestri laceratione quam adficior ex famae? Nullum est
supplicium putandum quo adfici casu aliquo etiam boni viri fortesque possunt.
Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita
audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia ingurgitasses. Verum
audis in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et vino. Sed dicunt isti
ipsi qui mala dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in
Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tamen suave
illud esse seque ne tantulum quidem commoveri. Tantam virtutis vim esse
voluerunt ut non posset esse umquam vir bonus non beatus. Quae est igitur
poena, quod supplicium? Id mea sententia quod accidere nemini potest nisi
nocenti, suscepta fraus, impedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta
senatus, amissio dignitatis.
|