[XX] His
ego rebus pascor, his delector, his perfruor, quod de vobis hic ordo opinatur
non secus ac de acerrimis hostibus, quod vos equites Romani, quod ceteri
ordines, quod cuncta civitas odit, quod nemo bonus, nemo denique civis est, qui
modo se civem esse meminerit, qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo
aspernetur, recordatione denique ipsa consulatus vestri perhorrescat. Haec ego
semper de vobis expetivi, haec optavi, haec precatus sum; plura etiam acciderunt
quam vellem; nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi. Illud
etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex voluntate. Mihi enim numquam
venerat in mentem furorem et insaniam optare vobis in quam incidistis. Atqui
fuit optandum. Me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et
consceleratos poenas certissimas. Nolite enim ita putare, patres conscripti, ut
in scaena videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furialibus
taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de
sanitate ac mente deturbat; hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces.
Ego te non vaecordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste
aut Athamante dementiorem putem, qui sis ausus primum facere—nam id est
caput—deinde paulo ante Torquato, sanctissimo et gravissimo viro, premente
confiteri te provinciam Macedoniam, in quam tantum exercitum transportasses,
sine ullo milite reliquisse? Mitto de amissa maxima parte exercitus; sit hoc
infelicitatis tuae; dimittendi vero exercitus quam potes adferre causam? quam
potestatem habuisti, quam legem, quod senatus consultum, quod ius, quod
exemplum? Quid est aliud furere? non cognoscere homines, non cognoscere leges,
non senatum, non civitatem? Cruentare corpus suum leve est; maior haec est
vitae, famae, salutis suae volneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad
neminem nisi ad ipsum te pertineret, amici te constringendum putarent;
praesidium tu rei publicae, custodiam provinciae iniussu populi Romani
senatusque dimisisses, si tuae mentis compos fuisses?
|