[XXI]
Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis publicanorum, quam ex
agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius praedae profundae
libidines devorassent, partim nova quaedam et inaudita luxuries, partim etiam
in illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad hunc Tusculani montem
exstruendum; cum iam egeret, cum illa eius intermissa intolerabilis aedificatio
constitisset, se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani, numen
interdictumque deorum immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem senatus,
iussa populi Romani, nomen ac dignitatem imperi regi Aegyptio vendidit. Cum
finis provinciae tantos haberet quantos voluerat, quantos optarat, quantos
pretio mei capitis periculoque emerat, eis se tenere non potuit; exercitum
eduxit ex Syria. Qui licuit extra provinciam? Praebuit se mercennarium comitem
regi Alexandrino. Quid hoc turpius? In Aegyptum venit, signa contulit cum
Alexandrinis. Quando hoc bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit
Alexandream. Quid aliud exspectamus a furore eius nisi ut ad senatum tantis de
rebus gestis litteras mittat? Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae
disque immortalibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet, ausus
esset—mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in
regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges
veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime
vetat? Sed haec omitto; ille si non acerrime fureret, auderet, quam provinciam
P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte
haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi
adsciscere, cum, etiam si religio non impediret, mos maiorum tamen et exempla
et gravissimae legum poenae vetarent?
|