[XXIII]
Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque huius
urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis
dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut civium
ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit? Mecum enim L. Flaccus, vir tua
legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo
coniunctus fuit ad conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te
quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narraret; scio item
virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium,
quorum tu legatorum opem in proelio imperator appellatus eras cum longe
afuisses, adventu isto tuo domi fuisse otiosum. Sed quid ego enumero qui tibi
obviam non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de officiosissima
quidem natione candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante
diebus admoniti et rogati? Togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus
illi acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam praebuerunt. Sic
iste a tanto exercitu tantae provinciae triennio post Macedonicus imperator in
urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit
desertior. In quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit.
Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina
introisset homo promptus lacessivit; quasi vero id aut, ego scire debuerim aut
vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne
triumphali, quae porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu
inventus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.
|