[XXIV]
At audistis, patres conscripti, philosophi vocem. Negavit se triumphi cupidum
umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas
auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam
evertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede provinciae, si triumphum
non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? Saepe enim vidi
qui et mihi et ceteris cupidiores provinciae viderentur triumphi nomine tegere
atque celare cupiditatem suam. Hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus
etiam conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque
petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. Quod si te senatus populusque
Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum
ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem
dignitatemque contemnere. Nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis
umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem splendoremque
fugientis iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus,
repudiare. Cum vero non modo non postulante atque cogente sed invito atque
oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente
suffragium libero, provincia tibi ista manupretium fuerit eversae per te et
perditae civitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si
tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam
rem quibus tu velles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas
Italiam iuventute, cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum
contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas
tam caeca rapiebat? Non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; erravit
enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphavit.
Crasse, pudet me tui. Quid est quod confecto per te formidolosissimo bello
coronam illam lauream tibi tanto opere decerni volueris a senatu? P. Servili,
Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam
eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino,
necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. O
stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos!
o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum
consulum, qui triumpharint!
|