[XXVII]
Age, senatus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem ac perditorem
non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre
equites Romani noli possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et
ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus, plebs Romana perditum cupit,
in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras
contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et
preces repudiasti. Fac huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes.
Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales
non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum
ullo pacto suspicari. Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt
vestrae scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus
tibi ne adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus,
infamia, turpitudo: verba atque ineptiae. Sed de hoc non dubito; non audebit
accedere ad ludos. Convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte
ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa:
ludos nobis "idiotis" relinquet. Solet enim in disputationibus suis
oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. Nam quod vobis
iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax,
quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus,
quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil
libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto
hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis,
est tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans,
nihil exquisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter
libidines sumptuosum. Toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos
videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa
carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem
coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola
atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus;
bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum
revixisse putat; mensam tolli iubet.
|