[XXVIII]
Dicet aliquis: "unde haec tibi nota sunt?" Non me hercules
contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque
eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. Est quidam
Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim cognovi—humanus, sed
tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. Is cum istum adulescentem
iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, cum esset
praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una viveret nec
fere umquam ab eo discederet. Non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in
hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici
philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae voluptate metiri;
rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen
lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe
praeceps. Itaque admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho
tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis
incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis
sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo
distinguere et dividere, illa quem ad modum dicerentur; iste
"claudus," quem ad modum aiunt, "pilam", retinere quod
acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere
existimare. Dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis
corporis voluptatibus. Quid multa? Graecus facilis et valde venustus nimis
pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit.
|