[XXIX]
Est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis
quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita
festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. In quo
reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut improbum, non ut
audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. Devenit
autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque
advena quo tot sapientes et tanta civitas. Revocare se non poterat
familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur. Rogatus,
invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis
libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique
eius delicatissimis versibus expresserit, in quibus, si qui velit, possit
istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et
audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab
huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil volo.
Qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et
gravior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho
valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici
et bene vivendi disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi
personam videtur. Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se
philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis
caeno et sordibus inquinavit.
Qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio
hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, "non illa tibi,"
inquit, "invidia nocuit sed versus tui." Nimis magna poena te consule
constituta est sive malo poetae sive libero. "Scripsisti enim: Cedant arma
togae." Quid tum? "Haec res tibi fluctus illos excitavit." At
hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro
rei publicae incisum est: "VELITIS IVBEATIS VT, QVOD M. CICERO VERSVM
FECERIT," sed "QVOD VINDICARIT."
|