[XXX]
Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui
non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio
quid tandem in isto versu reprehendas: "Cedant arma togae."
"Tuae dicis," inquit, "togae summum imperatorem esse
cessurum." Quid nunc te, asine, litteras doceam? Non opus est verbis sed
fustibus. Non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium
unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma
tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac
tumultum paci atque otio concessurum. Quaere ex familiari tuo Graeco illo
poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur.
"At in altero illo," inquit, "haeres: Concedat laurea
laudi." Immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me
expedisses. Nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus
detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti
non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. Atque ista
oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu
esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit
videatur mihi pernicies esse quaesita. Omitto nihil istum versum pertinuisse ad
illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus
scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. Sed sit offensus primo; nonne
compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? Quod si esset
commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non
ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in
hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset?
|