Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
In L. Calpurnium Pisonem

IntraText CT - Text

  • XXXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXXI] Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? Complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. Quorum quidem—quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. Me Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. Vestrae fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. Nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. Quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. Ecquid, infelix, recordaris quid responderis? in quo illi omnes quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contumacia responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil opus esse armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum servare, si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. Deinde ad extremum neque se neque generum neque conlegam suum tribuno pl. defuturum. Hic tu hostis ac proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License