[XXXIII] Equidem dicam ex
animo, patres conscripti, quod sentio, et quod vobis audientibus saepe iam
dixi. Si mihi numquam amicus C. Caesar fuisset, si semper iratus, si semper
aspernaretur amicitiam meam seque mihi implacabilem inexpiabilemque praeberet,
tamen ei, cum tantas res gessisset gereretque cotidie, non amicus esse non
possem; cuius ego imperium, non Alpium vallum contra ascensum
transgressionemque Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis redundantem
Germanorum immanissimis gentibus obicio et oppono; perfecit ille ut, si montes
resedissent, amnes exaruissent, non naturae praesidio sed victoria sua rebusque
gestis Italiam munitam haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni laude
dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis
sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene
nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino
labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad me
attinet,
"numquam istam imminuam curam infitiando tibi,"
tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque
bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. Nec
despero tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque debebat in laudis et
gloriae cupiditate versatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver
consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam
infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio
videreris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.
|