Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
In L. Calpurnium Pisonem

IntraText CT - Text

  • XXXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXXIV] An vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. Notata a nobis sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua venire iussisti. Quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti ut venas hominis incideret; cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti verberibus summa senectute confectum. Idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. Ita perpetuos defensores Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent, munire arcem coegerunt.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License