[XXXV]
A te Iovis Vrii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est.
Tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; qui cum novo genere
morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset,
dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario
bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. Cognoscis ex
particula parva scelerum et crudelitatis tuae genus universum.
Quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem?
Generatim ea quae maxime nota sunt dicam. Nonne sestertium centiens et
octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex
aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? Nonne, cum CC talenta tibi
Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium,
equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti?
Nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras
funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias
libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi fuit frumenti
aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium
nominari. Quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii,
Cherronesus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus
venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.
|