[XXXVI]
Quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones,
acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? Tantum locum
aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et
quanta sint crimina recordere. Quid? illam armorum officinam ecquid recordaris,
cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum
domesticum paternumque renovasti? Videras enim grandis iam puer bello Italico
repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset.
Quid? vectigalem populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent
certo portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi?
Quid? centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos,
quid? stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam
propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus,
quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu
non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et
mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum
tuorum optimus abs te quisque violatus, tribuni militares non recepti, M.
Baebius, vir fortis, interfectus iussu tuo? Quid quod tu totiens diffidens ac
desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, quod populari
illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum
sustentare vix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te
primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo,
Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in
villa Euchadiae, quae fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque
inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum
concursum plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum
devium Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium
non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam
intemperantiam, scelerate, renovasti!
|