Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
In L. Calpurnium Pisonem

IntraText CT - Text

  • XXXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXXVII] Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo velles, modo nolles. Lex enim generi tui et decerni et te accipere vetabat nisi decreto triumpho. In quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data, mitto numerum navium summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter. Aetoliam, quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. Quibus autem hostibus? Nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et focos relinquere coegisti. Hoc tu in exitu, praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License