[XLI]
An tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non eventis sed factis cuiusque
fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium
civium famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum videri putas, quem
socii, quem foederati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatores,
quem publicani, quem universa civitas, quem legati, quem tribuni militares,
quem reliqui milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni
cruciatu dignissimum putent, cui non apud senatum, non apud equites Romanos,
non apud ullum ordinem, non in urbe, non in Italia maximorum scelerum venia
ulla ad ignoscendum dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam
causam nemini committere audeat, qui se ipse condemnet? Numquam ego sanguinem
expetivi tuum, numquam illud extremum quod posset esse improbis et probis
commune supplicium legis ac iudici, sed abiectum, contemptum, despectum a
ceteris, a te ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid
increpuisset pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine libertate,
sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem, trementem, adulantem
omnis videre te volui; vidi. Qua re si tibi evenerit quod metuis ne accidat,
equidem non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen tua et
indignitate et timiditate, nec te minus libenter metuentem videbo ne reus fias
quam reum, nec minus laetabor cum te semper sordidum, quam si paulisper
sordidatum viderem.
|