FRAGMENTA
[1] Quint. IX. 4, 76,:
Pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem patres conscripti,
peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis
viderem!
[2] Codex Cusanus I:
Equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum
fluctibus audire malletis.
[3] Codex Cusanus 3 et
Quint. IX. 3, 47: Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et
ardentes Furiarum faces excitaverunt.
[4] Codex Cusanus I: Quem
enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit?
[5] Codex Cusanus I: Quid
est negare ausus aut potius quid non confessus?
[6] Codex Cusanus I: Quid
enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid
stultius, quid abstrusius?
[7] Codex Cusanus I:
Turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.
[8] Ascon. I, II: Quod
minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi:
qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
[9] Ascon. I, II: Hoc non
ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim
hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas
patitur.
[10] Ascon. I,I: Hic cum
a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam
civitatem—nam tum erat ...—ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo
Placentinus haberi coeptus est.
[11] Ascon. I,I: Insuber
quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset,
adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare
eique filiam conlocavit. Calventium aiunt eum appellatum.
[12] Arus. Mess. I. VII, III: homini levi
et subito filiam conlocavit.
[13] Arus. III: Maiorem
sibi Insuber ille avus adoptavit.
[14] Ascon. I, II:
Lautiorem ... pater tuus socerum quam C. Piso ... in illo luctu meo. Ei enim
filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum
potissimum delegissem.
[14 B] Codex Cusanus I: unum potissimum
delegissem.
[15] Codex Cusanus I: Te
tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem
effuderit. Quae te beluam ex utero, non hominem fudit.
[16] Quintil. VIII, 3,
21: Cum tibi tota cognatio serraco advehatur.
[17] Codex Cusanus II:
Simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.
[18] Codex Cusanus II:
Putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum,
video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video
tenebris occultantem libidines suas.
[18 B] Grillius, Rhet. M.
III: putavi gravem, video adulterum, video ganeonem.
[19] Arus. III: Neque
adsidere Gabinium aut adloqui in curia quisquam audebat.
[20]
Quint. VIII, 5, 18: Quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?
|