[VI] [14]
et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, volo
ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum soles dicere et hominis doctissimi
nomen tuis immanibus et barbaris moribus praetendere, quae te tanta pravitas
mentis tenuerit, qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis,
cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos manis mactare soleas,
auspicia quibus haec urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium
tenetur, contempseris, initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis
actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam impedimento non
futura? [15] Secundum ea quaero servarisne in eo fidem? num
quando tibi moram attulerit quo minus concilium advocares legemque ferres, quod
eo die scires de caelo esse servatum? et quoniam hic locus est unus quem tibi
cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab illo, non solum rei publicae
causa verum etiam Caesaris, ne qua ex tua summa indignitate labes illius
dignitati adspersa videatur. primum quaero num tu senatui causam tuam
permittas, quod facit Caesar? deinde, quae sit auctoritas eius qui se alterius
facto, non suo defendat? deinde,— erumpet enim aliquando ex me vera vox et
dicam sine cunctatione quod sentio,—si iam violentior aliqua in re C. Caesar
fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium gloriae, praestans animus,
excellens nobilitas aliquo impulisset, quod in illo viro et tum ferendum esset
et maximis rebus quas postea gessit oblitterandum, id tu tibi, furcifer, sumes,
et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postulantis, ut idem sibi
concedatur quod Caesari?
|