[IX] [21]
ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei
publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe
te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera
veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re
publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed
hominem certe nusquam progredientem, nihil in re publica molientem, tantum
animo ab actionibus tuis dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres
et ab tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem
continuatis tribunalibus, per quem consul populi Romani moderatissimus et
constantissimus, sublato auxilio, exclusis amicis, vi perditorum hominum
incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium
et ad necem duceretur? [22] quaero num quis ante te tam fuerit
nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an
inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus
nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia
tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses,
inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed
ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne
viatorem qui M. Bibulum domo vi extraheret, ut, quod in privatis semper est
servatum, id te tribuno plebis consuli domus exsilium esse non posset?
[23] simulque mihi respondeto tu, qui nos qui de communi
salute consentimus tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed
intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum eam rem
publicam quae auspiciis inventis constituta est isdem auspiciis sublatis
conarere pervertere, deinde sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in
Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in
contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt,
solus conculcaris ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum
obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non
(modo) emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam tuis terreas?
|