[XII] [29]
et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime
gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum
civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis
legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a
publicanis? quae cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus
illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes
intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam
amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles,
qui illi sumus amicissimi, cum tu ei contumeliosissime totiens male dicas
quotiens te illi adfinem esse dicis. [30] atque etiam illud
scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri,
familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris?
quo exemplo, quo more feceris? dices supplicationes te illas non probasse.
optime: nullae fuerint supplicationes. videsne me nihil de anni illius causa,
nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis
propriis sceleribus ex te quaerere? nulla supplicatio fuerit. cedo quis umquam
cenarit atratus? ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae
quidem ipsae dignitatis.
|