[XIV] [33]
quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere
non licebit cum clarissimis viris causam tuam esse coniunctam, postulatusne sis
lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die
tricensimo? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo
factum antea numquam est, sed in omni memoria est omnino inauditum?
appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum
esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni,
furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium. qui tamen cum iure, cum
more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et
furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a me dictum
in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi
testimoni: quae mihi brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo,
teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo. [34]
quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos
plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris
escenderit eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit, eas
denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia
sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis
tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse
depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus,
morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne
diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? atque illud
etiam quaero, cum, postea quam es postulatus, ex legatione redieris,—ne quis te
iudicia defugere arbitretur,— teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris
causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti
noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse?
|