[XV] [35]
et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo audire de te quo tandem
senatus consulto legatus sis. de gestu intellego quid respondeas: tua lege,
dicis. esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasne id, ut patres
conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui
relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate
legarentur? adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus
senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli,
non oratores, non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros
muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset? [36]
eripueras senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi
iudicium, aerari dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit,
qui numquam senatui summi consili gubernationem auferre conatus est. age, factum
est horum aliquid in aliis: raro, sed tamen factum est ut populus deligeret
imperatorem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? ante te nemo,
post continuo fecit idem in duobus prodigiis rei publicae Clodius; quo etiam
maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem
publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere
voluisti. ob hasce omnis res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum,
fortissimorum virorum Marsorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio
notatum, nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam tribum Sergiam
perdidisse? [37] atque illud etiam audire (de) te cupio, qua
re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi,
tulerim salvis auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem
non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt, paream; cum
mea lex dilucide vetet biennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare
nisi ex testamento praestitvta die, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa
petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi
gladiatoris similem tribunum plebis posse reperiri qui se interponat quo minus
reus mea lege fias?
|