[XVI] [38]
ac si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi persuaseris, ut palam
dictitas, te dis hominibusque invitis amore in te incredibili quodam C.
Caesaris omnia quae velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit
C. Caesarem nuper Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse C.
Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem
probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse
factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse quendam, de Vatinio
quem ad modum ferret; illum respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil
fecisse; qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere.
[39] quod si ipse, qui te suae dignitatis augendae causa,
periculo tuo, nullo suo delicto, ferri praecipitem est facile passus, tamen te
omni honore indignissimum iudicat, si te vicini, si adfines, si tribules ita
oderunt ut repulsam tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit quin
ingemescat, nemo mentionem facit quin exsecretur, si vitant, fugiunt, audire de
te nolunt, cum viderunt, tamquam auspicium malum detestantur, si cognati
respuunt, tribules exsecrantur, vicini metuunt, adfines erubescunt, strumae
denique ab ore improbo demigrarunt et aliis iam se locis conlocarunt, si es
odium publicum populi, senatus, universorum hominum rusticanorum,—quid est quam
ob rem praeturam potius exoptes quam mortem, praesertim cum popularem te velis
esse neque ulla re populo gratius facere possis? [40] sed ut
aliquando audiamus quam copiose mihi ad rogata respondeas, concludam iam
interrogationem meam teque in extremo pauca de ipsa causa rogabo.
|