[XVII] quaero quae tanta in
te vanitas, tanta levitas fuerit ut in hoc iudicio T. Annium isdem verbis
laudares quibus eum verbis laudare et boni viri et boni cives consuerunt, cum
in eundem nuper ab eadem illa taeterrima furia productus ad populum cupidissime
falsum testimonium dixeris? an erit haec optio et potestas tua, ut, cum
Clodianas operas et facinerosorum hominum et perditorum manum videris, Milonem
dicas, id quod in contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse rem
publicam: cum autem ad talis viros veneris, non audeas civem singulari virtute,
fide, constantia vituperare? [41] sed cum T. Annium tanto
opere laudes et clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam
adspergas—in illorum enim numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur:
verum tamen quaero, cum in re publica administranda T. Annio cum P. Sestio
consiliorum omnium societas fuerit —id quod non solum bonorum, verum etiam
improborum iudicio declaratum est; est enim reus uterque ob eandem causam et
eodem crimine, alter die dicta ab eo quem tu unum improbiorem esse quam te
(non) numquam soles confiteri, alter tuis consiliis, illo tamen
adiuvante—quaero qui possis eos quos crimine coniungis testimonio diiungere?
extremum illud est quod mihi abs te responderi velim, cum multa in Albinovanum
de praevaricatione diceres, dixerisne nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium
de vi reum fieri? quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse? etiam
illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, coniunctam cum hoc existimari?
quae pro me a Sestio facta sint, bonis esse grata? non coarguo inconstantiam
orationis ac testimoni tui—quas enim huius actiones probatas bonis esse dicis,
in eas plurimis verbis testimonium dixisti; quicum autem eius causam
periculumque coniungis, eum summis laudibus extulisti: sed hoc quaero, num P.
Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari putes
oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid tibi auctoritatis a
me tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de vi quem negaris reum
omnino de vi fieri debuisse?
|