[1] Q.
Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat
nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem; ego autem a patre ita
eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a
senis latere numquam discederem; itaque multa ab eo prudenter disputata, multa
etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam fierique studebam eius
prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum
nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de
hoc alias; nunc redeo ad augurem.
[2] Cum saepe multa, tum
memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci
admodum familiares, in eum sermonem illum incidere qui tum forte multis erat in
ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare
multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul,
dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum
vel admiratio vel querella.
[3] Itaque tum Scaevola
cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de
amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio Marci filio,
paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias memoriae
mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi
loquentes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam a
praesentibus coram haberi sermo videretur.
[4] Cum enim saepe mecum
ageres ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione
tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu
tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem
induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa
aetate loqueretur quam eius qui et diutissime senex fuisset et in ipsa
senectute praeter ceteros floruisset, sic cum accepissemus a patribus maxime
memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli
persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret quae disputata ab eo
meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum
auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio quo pacto videtur habere
gravitatis; itaque ipse mea legens sic afficior interdum ut Catonem, non me
loqui existimem.
[5] Sed ut tum ad senem
senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia.
Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo
prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria
excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium
loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem
Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de
amicitia, quam legens te ipse cognosces.
[6] Fannius: Sunt
ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed
existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et
appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni; scimus L. Acilium apud
patres nostros appellatum esse sapientem; sed uterque alio quodam modo,
Acilius, quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato, quia multarum rerum
usum habebat; multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta
constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat
in senectute sapientis.
[7] Te autem alio quodam
modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse
sapientem, nec sicut vulgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem
in reliqua Graecia neminem (nam qui septem appellantur, eos, qui ista subtilius
quaerunt, in numero sapientium non habent), Athenis unum accepimus, et eum
quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse in te
sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus
virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola,
quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis cum in
hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non adfuisti,
qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.
[8] Scaevola:
Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo,
quod animum adverti, te dolorem, quem acceperis cum summi viri tum amicissimi
morte, ferre moderate nec potuisse non commoveri nec fuisse id humanitatis
tuae; quod autem Nonis in collegio nostro non adfuisses, valetudinem respondeo
causam, non maestitiam fuisse.
Laelius: Recte tu
quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi, cum
valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti
homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii.
[9] Tu autem, Fanni, quod
mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis amice;
sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem
magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam,
mortem filii tulit! memineram Paulum, videram Galum, sed hi in pueris, Cato in
perfecto et spectato viro.
[10] Quam ob rem cave
Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum
iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum
utroque vestrum loquar, sic habetote:
Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte
faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus
qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit;
sed non egeo medicina, me ipse consolor et maxime illo solacio quod eo errore
careo quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni
puto, mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi non
amicum sed se ipsum amantis est.
[11] Cum illo vero quis
neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem
optare vellet, quid non adeptus est quod homini fas esset optare? qui summam
spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili
virtute superavit, qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis,
primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero, qui
duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia verum
etiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in
matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnes? nota sunt
vobis. Quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid
igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis
non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et cum
Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem in qua etiam nunc erat Scipio.
[12] Quam ob rem vita
quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere, moriendi
autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile dictu est; quid
homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex
multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem
clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a
patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e
vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad
inferos pervenisse.
[13] Neque enim assentior
iis qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire
atque omnia morte deleri; plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel
nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non
fecissent profecto si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum qui in
hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum
florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius qui Apollinis
oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc, tum illud, ut in
plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos, iisque, cum ex corpore
excessissent, reditum in caelum patere, optimoque et iustissimo cuique
expeditissimum.
[14] Quod idem Scipioni
videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et
Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam, Scaevola, mecum
venisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extremum
fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse
dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet
tamquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem
fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis
quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et
corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil
mali; sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen esse
natum et nos gaudemus et haec civitas dum erit laetabitur.
[15] Quam ob rem cum illo
quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat
aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen recordatione
nostrae amicitiae sic fruor ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim,
quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus
fuit et militia communis et, id in quo est omnis vis amicitiae, voluntatum,
studiorum, sententiarum summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiae,
quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod
amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est
cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria
amicorum; quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam
posteritati fore.
[16] Fannius:
Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae mentionem fecisti
et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaevolae, si quem ad modum
soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid
sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
Scaevola: Mihi
vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit.
Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.
[17] Laelius: Ego
vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res est et sumus,
ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum? aut quae est in me facultas?
doctorum est ista consuetudo, eaque Graecorum, ut iis ponatur de quo disputent
quamvis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem
quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista profitentur;
ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis;
nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel
adversas.
[18] Sed hoc primum
sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut
illi qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem
parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane; sed
eam sapientiam interpretantur quam adhuc mortalis nemo est consecutus, nos
autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur,
spectare debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium,
quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes.
Quare sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum; concedant ut
viri boni fuerint. Ne id quidem facient, negabunt id nisi sapienti posse
concedi.
[19] Agamus igitur
pingui, ut aiunt, Minerva. Qui ita se gerunt, ita vivunt ut eorum probetur
fides, integritas, aequitas, liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas,
libido, audacia, sintque magna constantia, ut ii fuerunt modo quos nominavi,
hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur,
quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. Sic enim mihi
perspicere videor, ita natos esse nos ut inter omnes esset societas quaedam,
maior autem ut quisque proxime accederet. Itaque cives potiores quam peregrini,
propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit; sed ea non
satis habet firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex
propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim
benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
[20] Quanta autem vis amicitiae
sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani,
quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum ut
omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum
humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio
an excepta sapientia nihil melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias
alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi
etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et
incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui
autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa
virtus amicitiam et gignit et continet nec sine virtute amicitia esse ullo
pacto potest.
[21] Iam virtutem ex
consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti,
verborum magnificentia metiamur virosque bonos eos, qui habentur, numeremus,
Paulos, Catones, Galos, Scipiones, Philos; his communis vita contenta est; eos
autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
[22] Talis igitur inter
viros amicitia tantas opportunitates habet quantas vix queo dicere. Principio qui
potest esse vita 'vitalis', ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia
conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum?
Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac
tu ipse gauderet? adversas vero ferre difficile esset sine eo qui illas gravius
etiam quam tu ferret. Denique ceterae res quae expetuntur opportunae sunt
singulae rebus fere singulis, divitiae, ut utare, opes, ut colare, honores, ut
laudere, voluptates, ut gaudeas, valetudo, ut dolore careas et muneribus
fungare corporis; amicitia res plurimas continet; quoquo te verteris, praesto
est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est; itaque
non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus utimur quam amicitia. Neque ego
nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de
vera et perfecta loquor, qualis eorum qui pauci nominantur fuit. Nam et
secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque
leviores.
[23] Cumque plurimas et
maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus,
quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari animos aut cadere patitur.
Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca
et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius
dictu est, mortui vivunt; tantus eos honos, memoria, desiderium prosequitur
amicorum. Ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quod si
exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs
stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur,
quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis
percipi potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae
non odiis et discidiis funditus possit everti? Ex quo quantum boni sit in
amicitia iudicari potest.
[24] Agrigentinum quidem
doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum
natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam,
dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re
probant. Itaque si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut
adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? Qui
clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula! cum
ignorante rege, uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro
illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret.
Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile
indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id
recte fieri in altero iudicarent.
Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse
dicere; si quae praeterea sunt (credo autem esse multa), ab iis, si videbitur,
qui ista disputant, quaeritote.
[25] Fannius: Nos
autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus
equidem; sed aliud quoddam filum orationis tuae.
Scaevola: Tum
magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica
disputatum, adfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam
orationem Phili!
Fannius: Facile id
quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.
Scaevola: Quid?
amicitiam nonne facile ei qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque
servatam maximam gloriam ceperit?
[26] Laelius: Vim
hoc quidem est adferre. Quid enim refert qua me ratione cogatis? cogitis certe.
Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est, tum ne aequum
quidem obsistere.
Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud
considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam
desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis quod quisque minus
per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc
quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa
profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad
benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur
saepe qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa, in
amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et, quidquid est, id est verum
et voluntarium.
[27] Quapropter a natura
mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi
cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset
habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest,
quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur ut facile
earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea
caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere
non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus
cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod
probitatis et virtutis perspicere videamur.
[28] Nihil est enim
virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter
virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus.
Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet,
quos numquam viderit? quis autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium,
Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum,
Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos
habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.
[29] Quod si tanta vis
probitatis est ut eam vel in iis quos numquam vidimus, vel, quod maius est, in
hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum,
quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere
videantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto
et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris
adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo. Quam si qui
putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque
desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum
amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. Quod si ita esset, ut
quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus;
quod longe secus est.
[30] Ut enim quisque sibi
plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut
nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis
colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule!
ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille
vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit;
auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae
consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.
[31] Ut enim benefici
liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium faeneramur
sed natura propensi ad liberalitatem sumus), sic amicitiam non spe mercedis
adducti sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
[32] Ab his qui pecudum
ritu ad voluptatem omnia referunt longe dissentiunt, nec mirum; nihil enim
altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt qui suas omnes
cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos
quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum
diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis. Quam qui
adpetiverunt, applicant se et propius admovent ut et usu eius, quem diligere
coeperunt, fruantur et moribus sintque pares in amore et aequales propensioresque
ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta
certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur et erit eius ortus a
natura quam ab imbecillitate gravior et verior. Nam si utilitas amicitias
conglutinaret, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest,
idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis, nisi
quid ad haec forte vultis.
Fannius: Tu vero
perge, Laeli; pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo.
[33] Scaevola:
Recte tu quidem. Quam ob rem audiamus.
Laelius: Audite
vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia
disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat, quam
amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere. Nam vel ut non idem
expediret, incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari
etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate
ingravescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis
aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga ponerentur.
[34] Sin autem ad
adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae
condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. Quod
si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in
honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis
quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen
et gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.
[35] Magna etiam discidia
et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset
postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam; quod
qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere
arguerentur ab iis quibus obsequi nollent. Illos autem qui quidvis ab amico
auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse
facturos. Eorum querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere
sed odia etiam gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere amicitiis
ut omnia subterfugere non modo sapientiae sed etiam felicitatis diceret sibi
videri.
[36] Quam ob rem id primum
videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si
Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano
debuerunt? num Vecellinum amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt
iuvare?
[37] Ti. quidem Gracchum
rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus.
At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod
aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut
sibi ignoscerem, causam adferebat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset ut,
quidquid ille vellet, sibi faciendum putaret. Tum ego: 'Etiamne, si te in
Capitolium faces ferre vellet?' 'Numquam' inquit 'voluisset id quidem; sed si
voluisset, paruissem.' Videtis, quam nefaria vox! Et hercule ita fecit vel plus
etiam quam dixit; non enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati sed praefuit, nec
se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac amentia quaestione
nova perterritus in Asiam profugit, ad hostes se contulit, poenas rei publicae
graves iustasque persolvit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa
peccaveris; nam cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile
est amicitiam manere, si a virtute defeceris.
[38] Quod si rectum
statuerimus vel concedere amicis, quidquid velint, vel impetrare ab iis,
quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res vitii;
sed loquimur de iis amicis qui ante oculos sunt, quos vidimus aut de quibus
memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla
sumenda sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam proxime accedunt.
[39] Videmus Papum
Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus), bis una
consules, collegas in censura; tum et cum iis et inter se coniunctissimos
fuisse M'. Curium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari
quidem possumus quemquam horum ab amico quippiam contendisse, quod contra
fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc quidem in
talibus viris quid attinet dicere, si contendisset, impetraturum non fuisse?
cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere
rogatum et rogare. At vero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et
minime tum quidem C. frater, nunc idem acerrimus.
[40] Haec igitur lex in
amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis
enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis
contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et
Scaevola, locati sumus ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei
publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.
[41] Ti. Gracchus regnum
occupare conatus est, vel regnavit is quidem paucos menses. Num quid simile
populus Romanus audierat aut viderat? Hunc etiam post mortem secuti amici et
propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. Nam
Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Ti. Gracchi
sustinuimus; de C. Gracchi autem tribunatu quid expectem, non libet augurari.
Serpit deinde res; quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur.
Videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio
autem post Cassia. Videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis
arbitrio res maximas agi. Plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam
quem ad modum iis resistatur.
[42] Quorsum haec? Quia
sine sociis nemo quicquam tale conatur. Praecipiendum est igitur bonis ut, si
in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se
alligatos ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant;
improbis autem poena statuenda est, nec vero minor iis qui secuti erunt
alterum, quam iis qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis clarior in Graecia
Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam
liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae
iniuriam non tulit, quam ferre debuit, fecit idem, quod xx annis ante apud nos
fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo; itaque mortem
sibi uterque conscivit.
[43] Quare talis
improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est sed potius
supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum
patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an
aliquando futurum sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica post
mortem meam futura, quam qualis hodie sit.
[44] Haec igitur prima
lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta
faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio
absit; consilium vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene
suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte
sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.
[45] Nam quibusdam, quos
audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam (sed
nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias
amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque
esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum esse;
commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas,
cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua
frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.
[46] Alios autem dicere
aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante perstrinxi)
praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis, amicitias esse
expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium,
ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum
praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et calamitosi quam ii qui
putentur beati.
[47] O praeclaram sapientiam!
Solem enim e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a
dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista securitas?
Specie quidem blanda sed reapse multis locis repudianda. Neque enim est
consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non
suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, virtus fugienda est,
quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit,
ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo; itaque videas
rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortes, flagitiosis modestos.
Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere
contrariis.
[48] Quam ob rem si cadit
in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam
humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita,
ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid enim interest motu animi
sublato non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut
saxum aut quidvis generis eiusdem? Neque enim sunt isti audiendi qui virtutem
duram et quasi ferream esse quandam volunt; quae quidem est cum multis in
rebus, tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi
diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui pro amico
saepe capiendus est, non tantum valet ut tollat e vita amicitiam, non plus quam
ut virtutes, quia non nullas curas et molestias adferunt, repudientur.
Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua
significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat,
id cum contigit, amor exoriatur necesse est.
[49] Quid enim tam
absurdum quam delectari multis inanimis rebus, ut honore, ut gloria, ut
aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel
amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim
remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
[50] Quid, si illud etiam
addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam alliciat
et attrahat quam ad amicitiam similitudo? concedetur profecto verum esse, ut
bonos boni diligant adsciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque
natura. Nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. Quam
ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos
quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. Sed
eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. Non enim est inhumana virtus
neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri iisque optime
consulere soleat; quod non faceret profecto, si a caritate vulgi abhorreret.
[51] Atque etiam mihi
quidem videntur, qui utilitatum causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum
amicitiae tollere. Non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse
delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum
studio est profectum; tantumque abest, ut amicitiae propter indigentiam
colantur, ut ii qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est
praesidii, minime alterius indigeant, liberalissimi sint et beneficentissimi.
Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. Ubi
enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec
domi nec militiae Scipio eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas
amicitiam secuta est.
[52] Non ergo erunt homines
deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione
habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui
velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere
omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est
tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis
benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita,
nullus locus amicitiae.
[53] Quis enim aut eum
diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet? Coluntur tamen simulatione
dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum
intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum
exsulantem se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam
neutris gratiam referre posset.
[54] Quamquam miror, illa
superbia et importunitate si quemquam amicum habere potuit. Atque ut huius,
quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes
praepotentium excludunt amicitias fideles. Non enim solum ipsa Fortuna caeca
est sed eos etiam plerumque efficit caecos quos complexa est; itaque efferuntur
fere fastidio et contumacia nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius
fieri potest. Atque hoc quidem videre licet, eos qui antea commodis fuerint
moribus, imperio, potestate, prosperis rebus immutari, sperni ab iis veteres
amicitias, indulgeri novis.
[55] Quid autem stultius
quam, cum plurimum copiis, facultatibus, opibus possint, cetera parare, quae
parantur pecunia, equos, famulos, vestem egregiam, vasa pretiosa, amicos non
parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? etenim
cetera cum parant, cui parent, nesciunt, nec cuius causa laborent (eius enim
est istorum quidque, qui vicit viribus), amicitiarum sua cuique permanet
stabilis et certa possessio; ut, etiamsi illa maneant, quae sunt quasi dona
Fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. Sed
haec hactenus.
[56] Constituendi autem
sunt qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tres
video sententias ferri, quarum nullam probo, unam, ut eodem modo erga amicum
adfecti simus, quo erga nosmet ipsos, alteram, ut nostra in amicos benevolentia
illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat, tertiam, ut,
quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.
[57] Harum trium
sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est, ut, quem ad
modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae
nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno,
supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in
nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res
sunt in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur,
ut iis amici potius quam ipsi fruantur.
[58] Altera sententia
est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est
nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio
acceptorum et datorum. Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia
nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit; neque enim verendum
est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in
amicitiam congeratur.
[59] Tertius vero ille
finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis.
Saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae
fortunae fractior. Non est igitur amici talem esse in eum qualis ille in se
est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque
in spem cogitationemque meliorem. Alius igitur finis verae amicitiae
constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit,
dixero. Negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius,
qui dixisset ita amare oportere, ut si aliquando esset osurus; nec vero se
adduci posse, ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet,
qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut
omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquam
amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse
erit cupere et optare, ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi
tamquam ansas ad reprehendendum; rursum autem recte factis commodisque amicorum
necesse erit angi, dolere, invidere.
[60] Quare hoc quidem
praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet; illud potius
praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut
ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin etiam si
minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam
inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
[61] His igitur finibus
utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos
omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut,
etiamsi qua fortuna acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae
sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo
ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari venia possit. Nec
vero neglegenda est fama nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet
benevolentiam civium; quam blanditiis et assentando colligere turpe est;
virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
[62] Sed (saepe enim
redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia) querebatur, quod
omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et oves quot quisque
haberet, dicere posse, amicos quot haberet, non posse dicere et in illis quidem
parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi
signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias essent idonei, iudicarent.
Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis est magna
penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum autem est in
ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi
potestatem.
[63] Est igitur prudentis
sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur quasi equis
temptatis, sic amicitia ex aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Quidam
saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves, quidam autem, quos parva
movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti qui
pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui
honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponant, ut,
cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo
illa malint? Imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam; quam etiamsi
neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine
magna causa sit neglecta amicitia.
[64] Itaque verae
amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus reque publica
versantur; ubi enim istum invenias qui honorem amici anteponat suo? Quid? haec
ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatuam
societates! ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius
recte:
Amicus
certus in re incerta cernitur,
tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque
convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur
utraque in re gravem, constantem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex
maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.
[65] Firmamentum autem
stabilitatis constantiaeque eius, quam in amicitia quaerimus, fides est; nihil
est enim stabile quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et
consentientem, id est qui rebus isdem moveatur, eligi par est, quae omnia
pertinent ad fidelitatem; neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et
tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut
fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut ne criminibus aut
inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam
dudum tracto, constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam
nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni viri, quem eundem sapientem
licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit neve
simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare
sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne
ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse
violatum.
[66] Accedat huc suavitas
quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum
amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem
gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad
omnem comitatem facilitatemque proclivior.
[67] Exsistit autem hoc
loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna
homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum
satietates; veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet
suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos
esse, ut amicitiae munus expletum sit.
[68] Novitates autem si
spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt
illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim
vis vetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem,
si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam
intractato et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed in iis etiam quae sunt
inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et
silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.
[69] Sed maximum est in
amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis
erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam
Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q. vero
Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat
aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se posse esse ampliores
volebat.
[70] Quod faciendum
imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis, ingenii, fortunae
consecuti sint, impertiant ea suis communicentque cum proximis, ut, si
parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo
vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. Ut in fabulis,
qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum
cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in
pastores, quos patres multos annos esse duxerunt. Quod est multo profecto magis
in veris patribus certisque faciendum. Fructus enim ingenii et virtutis
omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.
[71] Ut igitur ii qui
sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum
inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut
fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid
aut etiam exprobrant, eoque magis, si habere se putant, quod officiose et amice
et cum labore aliquo suo factum queant dicere. Odiosum sane genus hominum
officia exprobrantium; quae meminisse debet is in quem conlata sunt, non
commemorare, qui contulit.
[72] Quam ob rem ut ii
qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic quodam modo
inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi
se contemni putant; quod non fere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se
arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis sed etiam opere levandi sunt.
[73] Tantum autem cuique
tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille quem
diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas,
omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit
consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam possis quidvis
deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit sustinere.
[74] Omnino amicitiae
corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt, nec
si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere
necessarios quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices
et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt; qui neglegendi
quidem non sunt sed alio quodam modo aestimandi. Aliter amicitiae stabiles
permanere non possunt. Dispares enim mores disparia studia sequuntur, quorum
dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis,
improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta
maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
[75] Recte etiam praecipi
potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit,
impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam
Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum
lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res,
ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire vult, quod desiderium non
facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in
amicitia parum iustus.
[76] Atque in omni re
considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.
Est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non
numquam necessaria; iam enim a sapientium familiaritatibus ad vulgares
amicitias oratio nostra delabitur. Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos
amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur
amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi,
dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria
exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit, ut non statim
alienatio disiunctioque faciunda sit.
[77] Sin autem aut morum
aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit aut in rei
publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi,
non de sapientium sed de communibus amicitiis), cavendum erit, ne non solum
amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil est enim
turpius quam cum eo bellum gerere quocum familiariter vixeris. Ab amicitia Q.
Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem,
quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit
graviter, auctoritate et offensione animi non acerba.
[78] Quam ob rem primum
danda opera est ne qua amicorum discidia fiant; sin tale aliquid evenerit, ut
exstinctae potius amicitiae quam oppressae videantur. Cavendum vero ne etiam in
graves inimicitias convertant se amicitiae; ex quibus iurgia, maledicta,
contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt, et hic
honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui
patiatur iniuriam.
Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una
cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non
dignos.
[79] Digni autem sunt
amicitia quibus in ipsis inest causa cur diligantur. Rarum genus. Et quidem
omnia praeclara rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex
parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam
bonum norunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos
potissimum diligunt ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
[80] Ita pulcherrima illa
et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita nec ipsi sibi
exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque
diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per
se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus
amicus numquam reperietur; est enim is qui est tamquam alter idem.
[81] Quod si hoc apparet
in bestiis, volucribus, nantibus, agrestibus, cicuribus, feris, primum ut se
ipsae diligant (id enim pariter cum omni animante nascitur), deinde ut
requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis, idque
faciunt cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani, quanto id magis
in homine fit natura! qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum
ita cum suo misceat ut efficiat paene unum ex duobus.
[82] Sed plerique
perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non
possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis desiderant. Par est
autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In
talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest,
cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus iis quibus ceteri
serviunt imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque alter pro
altero suscipiet, neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero
postulabit, neque solum colent inter se ac diligent sed etiam verebuntur. Nam
maximum ornamentum amicitiae tollit qui ex ea tollit verecundiam.
[83] Itaque in iis
perniciosus est error qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in
amicitia licentiam; virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum
comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt,
pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter
societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae
bonum optumus beatissimusque comitatus.
[84] Haec est, inquam,
societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda, honestas, gloria,
tranquillitas animi atque iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit et
sine his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus
adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem
expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere
arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus
experiri cogit.
[85] Quocirca (dicendum
est enim saepius), cum iudicaris, diligere oportet, non, cum dilexeris,
iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis
et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus,
quod vetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro et citro vel usu diuturno
vel etiam officiis repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione
disrumpimus.
[86] Quo etiam magis
vituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria. Una est enim amicitia in
rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt. Quamquam a multis
virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur;
multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque
delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita
contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! itemque cetera,
quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent; de
amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii qui ad rem publicam se contulerunt,
et ii qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii qui suum negotium
gerunt otiosi, postremo ii qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia
vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.
[87] Serpit enim nescio
quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur
esse expertem sui. Quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae,
congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio
quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem
evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale
posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in
solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura
desiderat, abundantiam et copiam hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet.
Quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum
voluptatum omnium solitudo?
[88] Verum ergo illud est
quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare
audivi ab aliis senibus auditum: 'si quis in caelum ascendisset naturamque
mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei
fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset.' Sic
natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum
adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
Sed cum tot signis eadem natura declaret, quid velit,
anquirat, desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea
monemur, audimus. Est enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae
suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre
sapientis est; una illa sublevanda offensio est, ut et utilitas in amicitia et
fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec
accipienda amice, cum benevole fiunt.
[89] Sed nescio quo modo
verum est, quod in Andria familiaris meus dicit:
Obsequium
amicos, veritas odium parit.
Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est
venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens
praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem
aspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda
ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio
contumelia careat; in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo libenter utimur,
comitas adsit, assentatio, vitiorum adiutrix, procul amoveatur, quae non modo
amico, sed ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, aliter cum
amico vivitur.
[90] Cuius autem aures
clausae veritati sunt, ut ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda
est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa: 'melius de quibusdam acerbos
inimicos mereri quam eos amicos qui dulces videantur; illos verum saepe dicere,
hos numquam.' Atque illud absurdum, quod ii, qui monentur, eam molestiam quam
debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent vacare; peccasse enim se non
anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra oportebat, delicto dolere,
correctione gaudere.
[91] Ut igitur et monere et
moneri proprium est verae amicitiae et alterum libere facere, non aspere,
alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in
amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem, blanditiam, assentationem;
quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque
fallacium ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.
[92] Cum autem omnium
rerum simulatio vitiosa est (tollit enim iudicium veri idque adulterat), tum
amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae
valere non potest. Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat
ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit
idemque semper, sed varius, commutabilis, multiplex?
[93] Quid enim potest
esse tam flexibile, tam devium quam animus eius qui ad alterius non modo sensum
ac voluntatem sed etiam vultum atque nutum convertitur?
Negat
quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi
Omnia adsentari,
ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona,
quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
[94] Multi autem
Gnathonum similes cum sint loco, fortuna, fama superiores, horum est assentatio
molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
[95] Secerni autem
blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia quam omnia
fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quae ex imperitissimis
constat, tamen iudicare solet quid intersit inter popularem, id est
assentatorem et levem civem, et inter constantem et severum et gravem.
[96] Quibus blanditiis C.
Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis
plebis reficiendis! Dissuasimus nos; sed nihil de me, de Scipione dicam
libentius. Quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione
maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed adfuistis, et
est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
Atque, ut ad me redeam, meministis, Q. Maximo, fratre Scipionis, et L. Mancino
consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur!
cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur; atque is primus
instituit in forum versus agere cum populo. Tamen illius vendibilem orationem
religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque id actum
est praetore me quinquennio ante quam consul sum factus; ita re magis quam
summa auctoritate causa illa defensa est.
[97] Quod si in scaena,
id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen
verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri
oportet, quae tota veritate perpenditur? in qua nisi, ut dicitur, apertum
pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare
quidem aut amari, cum, id quam vere fiat, ignores. Quamquam ista assentatio,
quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei qui eam recipit
atque ea delectatur. Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat aures suas
maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
[98] Omnino est amans sui
virtus; optime enim se ipsa novit, quamque amabilis sit, intellegit. Ego autem
non de virtute nunc loquor sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam
multi praediti esse quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his fictus ad
ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse
laudum suarum putant. Nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire
non vult, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum in comoediis
assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.
Magnas
vero agere gratias Thais mihi?
Satis erat respondere: 'magnas'; 'ingentes' inquit. Semper
auget assentator id, quod is cuius ad voluntatem dicitur vult esse magnum.
[99] Quam ob rem,
quamquam blanda ista vanitas apud eos valet qui ipsi illam allectant et
invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut
animadvertant, ne callida assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo
non videt, nisi qui admodum est excors; callidus ille et occultus ne se
insinuet, studiose cavendum est; nec enim facillime agnoscitur, quippe qui
etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad
extremum det manus vincique se patiatur, ut is qui illusus sit plus vidisse
videatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidat, magis cavendum
est.
Ut me
hodie ante omnes comicos stultos senes
Versaris atque inlusseris lautissume.
[100] Haec enim etiam in
fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum. Sed nescio
quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium (de hac dico
sapientia, quae videtur in hominem cadere posse), ad leves amicitias defluxit
oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
Virtus, virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et
conciliat amicitias et conservat. In ea est enim convenientia rerum, in ea
stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et
idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud,
quod in altero est; ex quo exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim
dictum est ab amando; amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere, quem
ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita; quae tamen ipsa efflorescit
ex amicitia, etiamsi tu eam minus secutus sis.
[101] Hac nos
adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Galum, P.
Nasicam, Ti. Gracchum, Scipionis nostri socerum, dileximus, haec etiam magis
elucet inter aequales, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp.
Mummium. Vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in
vestra, ut in Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A.
Vergini familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitae
naturaeque nostrae, ut alia ex alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est,
ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem
ad calcem, ut dicitur, pervenire.
[102] Sed quoniam res
humanae fragiles caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus
et a quibus diligamur; caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita
sublata iucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit
tamen semperque vivet; virtutem enim amavi illius viri, quae exstincta non est;
nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam semper in manibus habui, sed
etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo aut spe maiora
suscipiet, qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam putet.
[103] Equidem ex omnibus
rebus quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia
Scipionis possim comparare. In hac mihi de re publica consensus, in hac rerum
privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit. Numquam illum
ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod
nollem; una domus erat, idem victus, isque communis, neque solum militia, sed
etiam peregrinationes rusticationesque communes.
[104] Nam quid ego de
studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi? in quibus remoti ab
oculis populi omne otiosum tempus contrivimus. Quarum rerum recordatio et
memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi
viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et
augentur cogitatione et memoria mea, et si illis plane orbatus essem, magnum
tamen adfert mihi aetas ipsa solacium. Diutius enim iam in hoc desiderio esse
non possum. Omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiamsi magna sunt.
Haec habui de amicitia quae dicerem. Vos autem hortor ut
ita virtutem locetis, sine qua amicitia esse non potest, ut ea excepta nihil
amicitia praestabilius putetis.
|