II. Nec solum ab
optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se
ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt
aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut
doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo
progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere
laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus. [6]
In oratoribus vero, Graecis quidem, admirabile est quantum inter omnis unus
excellat; ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari
fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re non est cur eorum qui se
studio eloquentiae dediderunt spes infringatur aut languescat industria; nam
neque illud ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus rebus magna
sunt ea quae sunt optimis proxima. [7] Atque ego
in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim
quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius,
quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua
autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse
rarius. [8] Sed ego sic statuo, nihil esse in
ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo
quasi imago exprimatur; quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu
percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae
simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis
quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora; [9]
nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur
aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species
pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius
similitudinem artem et manum dirigebat.
|